<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinum appellandos decrevit senatus,
<milestone unit="section" n="2"/>
sed id Antoninus respuit. nuptias filiae suae Faustinae, cum Marco Antonino eam coniungeret, usque
<milestone unit="section" n="3"/>
ad donativum militum celeberrimas fecit. Verum
<milestone unit="section" n="4"/>
Antoninum post quaesturam consulem fecit, cum Apollonium, quem e Chalcide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset
<q>non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum,</q>
risit eum, dicens,
<q>facilius fuit Apollonio a Chalcide
<note target="n3.124.1"/>
Romam venire quam a domo sua in Palatium,</q>
cuius avaritiam etiam in
<note target="n3.124.2"/>
mercedibus
<milestone unit="section" n="5"/>
notavit, inter argumenta pietatis eius et hoc habetur quod, cum Marcus mortuum educatorem suum fleret vocareturque
<note target="n3.124.3"/>
ab aulicis ministris ab ostentatione pietatis, ipse dixerit:
<q>Permittite, inquit, illi, ut homo sit; neque enim vel philosophia vel imperium tollit adfectus .</q>
<note n="n3.124.1">calchida P.</note>
<note n="n3.124.2">in omitted in P.</note>
<note n="n3.124.3">uetareturque P corr.; reuocareturque Cas. </note>
<pb n="p.126"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
Praefectos suos et locupletavit et ornamentis consularibus
<milestone unit="section" n="7"/>
donavit, si quos repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege ut illi provincialibus redderent quod parentes acceperant.
<milestone unit="section" n="8"/>
ad indulgentias pronissimus fuit.
<milestone unit="section" n="9"/>
edita munera, in quibus elephantos et corocottas et tigrides et rhinocerotes, crocodillos etiam atque hippopotamos et omnia ex toto orbe terrarum exhibuit, centum etiam leones eum tigridibus
<note target="n3.126.1"/>
una missione edidit. </p></div></div></body></text></TEI>