<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Statuas sane Helio Vero per totum orbem colossas poni iussit, templa etiam in nonnullis urbibus
<milestone unit="section" n="2"/>
fieri, denique illius merito filium eius Verum, nepotem utpote suum, qui pereunte Helio in familia ipsius Hadriani remanserat, adoptandum Antonino Pio cum Marco, ut iam diximus, dedit, saepe dicens:
<q>Habeat
<note xml:id="n2.96.1">On the resignation of the prefect, see note to Hadr., ix. 4. </note>
<note xml:id="n2.96.2">See note to c. ii. 1. </note>
<note xml:id="n2.96.3">Annia Galeria Faustina the younger; see Pius, x. 2. </note>
<pb n="p.98"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
res publica quodcumque de Vero,</q>
quod quidem contrarium iis quae de adoptionis paenitentia per auctores plurimos intimata sunt, cum Verus posterior nihil dignum praeter clementiam in moribus habuerit, quod imperatoriae familiae lumen adferret.
<milestone unit="section" n="4"/>
Haec sunt quae de Vero Caesare mandanda litteris
<milestone unit="section" n="5"/>
fuerunt, de quo idcirco non tacui, quia mihi propositum fuit omnes, qui post Caesarem dictatorem, hoc est divum Iulium, vel Caesares vel Augusti vel principes appellati sunt, quique in adoptationem venerunt, vel imperatorum filii aut parentes Caesarum nomine consecrati sunt, singulis libris exponere, meae satisfaciens conscientiae, etiamsi multis nulla sit necessitas talia requirendi. </p></div></div></body></text></TEI>