Statuas sane Helio Vero per totum orbem colossas poni iussit, templa etiam in nonnullis urbibus fieri, denique illius merito filium eius Verum, nepotem utpote suum, qui pereunte Helio in familia ipsius Hadriani remanserat, adoptandum Antonino Pio cum Marco, ut iam diximus, dedit, saepe dicens: Habeat On the resignation of the prefect, see note to Hadr., ix. 4. See note to c. ii. 1. Annia Galeria Faustina the younger; see Pius, x. 2. res publica quodcumque de Vero, quod quidem contrarium iis quae de adoptionis paenitentia per auctores plurimos intimata sunt, cum Verus posterior nihil dignum praeter clementiam in moribus habuerit, quod imperatoriae familiae lumen adferret. Haec sunt quae de Vero Caesare mandanda litteris fuerunt, de quo idcirco non tacui, quia mihi propositum fuit omnes, qui post Caesarem dictatorem, hoc est divum Iulium, vel Caesares vel Augusti vel principes appellati sunt, quique in adoptationem venerunt, vel imperatorum filii aut parentes Caesarum nomine consecrati sunt, singulis libris exponere, meae satisfaciens conscientiae, etiamsi multis nulla sit necessitas talia requirendi.