<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianus dedit,
<milestone unit="section" n="2"/>
sed cum eum videret homo paulo argutior miserrimae valetudinis, ita ut
<milestone unit="section" n="3"/>
scutum solidius iactare non posset, dixisse fertur:
<q>Ter milies perdidimus, quod exercitui populoque dependimus; si quidem satis in caducum parietem
<milestone unit="section" n="4"/>
incubuimus
<note target="n2.94.3"/>
et qui non ipsam rem publicam, sed nos
<milestone unit="section" n="5"/>
ipsos sustentare vix possit .</q>
et haec quidem Hadrianus cum praefecto suo locutus est. quae cum prodidisset praefectus, ac per hoc Helius Caesar in dies magis magisque sollicitudine, utpote desperati hominis,
<note xml:id="n2.94.1">non tantum P corr.</note>
<note xml:id="n2.94.2">set P corr.; et P 1.</note>
<note xml:id="n2.94.3">So P corr. and Peter 2; incuibimus P 1. </note>
<pb n="p.96"/>
adgravaretur, praefecto suo Hadrianus, qui rem prodiderat, successorem dedit, volens videri quod verba
<milestone unit="section" n="6"/>
tristia temperasset. sed nihil profuit; nam, ut diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Helius Caesar (nam his omnibus nominibus appellatus est) periit sepultusque est imperatorio funere, neque quicquam
<milestone unit="section" n="7"/>
de regia ni mortis habuit dignitatem, doluit ergo illius mortem ut bonus pater, non ut bonus princeps, nam cum amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus dixisse fertur iis:
<q>Etiam
<milestone unit="section" n="8"/>
vivente adhuc Vero decreveram .</q>
ex quo ostendit
<milestone unit="section" n="9"/>
aut iudicium suum aut scientiam futurorum. post hunc denique Hadrianus diu anceps quid faceret, Antoninum adoptavit Pium cognomine appellatum, cui condicionem addidit, ut ipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret filiamque suam Vero, non Marco
<milestone unit="section" n="10"/>
daret, nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum, saepe dicens sanum principem mori debere non debilem. </p></div></div></body></text></TEI>