<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Hadriano, ut malevoli loquuntur, acceptior forma
<milestone unit="section" n="2"/>
quam moribus, in aula diu non fuit, in vita privata etsi minus probabilis, minus tamen reprehendendus
<note xml:id="n2.90.1">al' eum P corr.</note>
<note xml:id="n2.90.2">nunc tamen cum eum P and Peter; tunc Petschenig.</note>
<note xml:id="n2.90.3">So P; quod Peter1 with B. </note>
<pb n="p.92"/>
ac memor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris,
<milestone unit="section" n="3"/>
versu facilis, in re publica etiam non inutilis, huius voluptates ab iis qui vitam eius scripserunt multae feruntur, et quidem
<note target="n2.92.3"/>
non infames sed aliquatenus
<milestone unit="section" n="4"/>
diffluentes. nam tetrapharmacum, seu potius pentapharmacum, quo postea semper Hadrianus est usus, ipse dicitur repperisse, hoc est sumen phasianum
<milestone unit="section" n="5"/>
pavonem pernam crustulatam et aprunam. de quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non pentapharmacum sed tetrapharmacum appellans, ut et nos
<milestone unit="section" n="6"/>
ipsi in eius vita persecuti sumus, fertur etiam aliud
<milestone unit="section" n="7"/>
genus voluptatis, quod Verus invenerat. nam lectum eminentibus quattuor anacliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus demptum esset album,
<note target="n2.92.2"/>
replebat iacensque cum concubinis velamine de liliis facto se tegebat unctus
<milestone unit="section" n="8"/>
odoribus Persicis. iam illa frequentantur a nonnullis quod et accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis, quae etsi non decora, non
<milestone unit="section" n="9"/>
tamen ad perniciem publicam prompta sunt. atque idem Apicii Caelii relata, idem Ovidii libros Amorum
<note target="n2.92.3"/>
in lecto semper habuisse, idem Martialem, epigrammaticum
<milestone unit="section" n="10"/>
poetam, Vergilium suum dixisse, iam illa
<note xml:id="n2.92.1">et quidem Lessing; equidem P, Peter.</note>
<note xml:id="n2.92.2">udum Oberdick; tabum Novak.</note>
<note xml:id="n2.92.3">So Peter; atque idem ouidii ab aliis relata idem apicii libros amorum P, which Salm. arranged: idem Apicii relata idem Ouidii libros am. </note>
<pb n="p.94"/>
leviora quod cursoribus suis exemplo Cupidinum alas frequenter adposuit eosque ventorum nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem
<milestone unit="section" n="11"/>
aut Circium ceterisque nominibus appellans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare. idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur:
<q>Patere me per alias exercere cupiditates meas; uxor enim dignitatis nomen est, non volup-
<milestone unit="section" n="12"/>
tatis .</q>
Eius est filius Antoninus Verus, qui adoptatus est
<milestone unit="section" n="13"/>
a Marco, vel certe cum Marco, et cum eodem aequale gessit imperium, nam ipsi sunt qui primi duo Augusti appellati sunt, et quorum fastis consularibus sic nomina
<milestone unit="section" n="14"/>
praescribuntur ut dicantur non
<note target="n2.94.1"/>
duo Antonini sed
<note target="n2.94.2"/>
duo Augusti. tantumque huius rei et novitas et dignitas valuit ut fasti consulares nonnulli ab his sumerent ordinem consulum. </p></div></div></body></text></TEI>