Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Hadriano, ut malevoli loquuntur, acceptior forma quam moribus, in aula diu non fuit, in vita privata etsi minus probabilis, minus tamen reprehendendus al' eum P corr. nunc tamen cum eum P and Peter; tunc Petschenig. So P; quod Peter1 with B. ac memor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu facilis, in re publica etiam non inutilis, huius voluptates ab iis qui vitam eius scripserunt multae feruntur, et quidem non infames sed aliquatenus diffluentes. nam tetrapharmacum, seu potius pentapharmacum, quo postea semper Hadrianus est usus, ipse dicitur repperisse, hoc est sumen phasianum pavonem pernam crustulatam et aprunam. de quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non pentapharmacum sed tetrapharmacum appellans, ut et nos ipsi in eius vita persecuti sumus, fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus invenerat. nam lectum eminentibus quattuor anacliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus demptum esset album, replebat iacensque cum concubinis velamine de liliis facto se tegebat unctus odoribus Persicis. iam illa frequentantur a nonnullis quod et accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis, quae etsi non decora, non tamen ad perniciem publicam prompta sunt. atque idem Apicii Caelii relata, idem Ovidii libros Amorum in lecto semper habuisse, idem Martialem, epigrammaticum poetam, Vergilium suum dixisse, iam illa et quidem Lessing; equidem P, Peter. udum Oberdick; tabum Novak. So Peter; atque idem ouidii ab aliis relata idem apicii libros amorum P, which Salm. arranged: idem Apicii relata idem Ouidii libros am. leviora quod cursoribus suis exemplo Cupidinum alas frequenter adposuit eosque ventorum nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem aut Circium ceterisque nominibus appellans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare. idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur: Patere me per alias exercere cupiditates meas; uxor enim dignitatis nomen est, non volup- tatis . Eius est filius Antoninus Verus, qui adoptatus est a Marco, vel certe cum Marco, et cum eodem aequale gessit imperium, nam ipsi sunt qui primi duo Augusti appellati sunt, et quorum fastis consularibus sic nomina praescribuntur ut dicantur non duo Antonini sed duo Augusti. tantumque huius rei et novitas et dignitas valuit ut fasti consulares nonnulli ab his sumerent ordinem consulum.