<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
horam mortis futuros actus ante perscripserit. satis praeterea constat eum de
<note target="n2.88.3"/>
Vero saepe dixisse:
<q> Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent.</q>
<milestone unit="section" n="2"/>
quos versus cum aliquando in hortulo spatians cantitaret atque adesset unus ex litteratis, quorum Hadrianus speciosa societate gaudebat, velletque addere
<q> nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent,</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
Hadrianus dixisse fertur
<q>hos versus vita non capit Veri,</q>
illud addens:
<note xml:id="n2.88.1">So P1; al' petiuerit P corr.; uoliteritque Oberdick and others.</note>
<note xml:id="n2.88.2">uolueritque eum amouere
<gap reason="omitted"/>
et amouisset si forte uixisset Novak.</note>
<note xml:id="n2.88.3">So P; eundem de Peter, following B, eidem. </note>
<pb n="p.90"/>
<q> Manibus date lilia plenis; purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem accumulem donis et fungar inani munere,</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
cum quidem etiam illud dicitur cum
<note target="n2.90.1"/>
risione dixisse:
<milestone unit="section" n="5"/>
<q> Ego mihi divum adoptavi non filium .</q>
hunc
<note target="n2.90.2"/>
tamen cum consolaretur unus de litteratis qui aderat ac diceret:
<q>Quid 3? si non recte constellatio eius collecta est quem credimus esse victurum?</q>
Hadrianus dixisse fertur:
<q>Facile ista dicis tu, qui patrimonii
<milestone unit="section" n="6"/>
tui non rei publicae quaeris heredem .</q>
unde apparet eum habuisse in animo alium deligere atque hunc ultimo vitae suae tempore a re publica summovere.
<milestone unit="section" n="7"/>
sed eius consiliis iuvit eventus, nam cum de provincia Helius redisset atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur, sive per se seu per scriniorum aut dicendi magistros parasset, qua kalendis Ianuariis Hadriano patri gratias ageret, accepta potione, qua se aestimaret iuvari, kalendis ipsis Ianuariis periit.
<milestone unit="section" n="8"/>
iussusque ab Hadriano, quia vota interveniebant, non lugeri. </p></div></div></body></text></TEI>