<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Adoptatus autem Helius Verus ab Hadriano eo tempore quo iam, ut superius diximus, parum vigebat
<milestone unit="section" n="2"/>
et de successore necessario cogitabat, statimque praetor factus et Pannoniis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat deputatus
<note target="n2.86.1"/>
imperio,
<milestone unit="section" n="3"/>
iterum consul designatus est. datum etiam populo congiarium causa eius adoptionis conlatumque militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum quod posset laetitiam publicam
<milestone unit="section" n="4"/>
frequentare. tantumque apud Hadrianum principem valuit ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per
<milestone unit="section" n="5"/>
litteras impetraret. nec provinciae quidem, cui
<milestone unit="section" n="6"/>
praepositus erat, defuit; nam bene gestis rebus vel
<note xml:id="n2.86.1">deputans P 1; al' iam deputatus P corr. </note>
<pb n="p.88"/>
potius feliciter etiamsi non summi, medii tamen obtinuit ducis famam.
<milestone unit="section" n="7"/>
Hic tamen valetudinis adeo miserae fuit ut Hadrianum statim adoptionis paenituerit potueritque
<note target="n2.88.1"/>
eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis
<milestone unit="section" n="8"/>
cogitaret, si forte vixisset.
<note target="n2.88.2"/>
fertur denique ab iis qui Hadriani vitam diligentius in litteras rettulerunt Hadrianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis condicionibus ferebatur.
<milestone unit="section" n="9"/>
fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstrat ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad </p></div></div></body></text></TEI>