<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ceionius Commodus, qui et Helius Verus appel-
<note xml:id="n2.82.1">enormior P 3; al' morosior P4. </note>
<pb n="p.84"/>
latus est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente morbis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod
<milestone unit="section" n="2"/>
primus tantum Caesar est appellatus, non testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope genere quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt quasi quidam principum filii veri et
<note target="n2.84.1"/>
designati augustae maiestatis heredes.
<milestone unit="section" n="3"/>
Et quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nomen indeptus
<note target="n2.84.2"/>
est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso, eum qui primus sic appellatus est doctissimi viri et eruditissimi
<milestone unit="section" n="4"/>
putant dictum, vel quia mortua matre et ventre caeso sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesus et ultra humanum morem viguerit. certe quaecumque illa,
<milestone unit="section" n="5"/>
felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius Verus est dictus, sed ab Hadriano adscitus in Heliorum familiam, hoc est in Hadriani, transcriptus 1ueri et Obrecht and others; uiri et P; uirtute Peter, following Bernhardy. 2 al' adeptus P corr.
<note xml:id="n2.84.1">On the correct form of his name see note to Hadr., xxiii. 11. </note>
<note xml:id="n2.84.2">In 136; see Hadr., xxiii. 10. </note>
<note xml:id="n2.84.3">The biographer seems to be thinking of the testamentary adoption of Octavian by Julius Caesar. </note>
<note xml:id="n2.84.4">Trajan, on his adoption, did not assume the name Caesar; this seems to be the only difference. </note>
<note xml:id="n2.84.5">The elephant appears as an emblem on a coin of Julius Caesar; see Cohen, i2, p. 17, No. 49. </note>
<note xml:id="n2.84.6">A caeso matris utero dictus, Plin., Nat. Hist., vii. 47. </note>
<note xml:id="n2.84.7">i.e., caesaries. This etymology is given by Festus, p. 57, </note>
<pb n="p.86"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
et appellatus est Caesar, huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium,
<milestone unit="section" n="8"/>
multi Annium prodiderunt. maiores omnes nobilissimi, quorum origo pleraque ex Etruria fuit vel ex
<milestone unit="section" n="9"/>
Faventia. et de huius quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus
<milestone unit="section" n="10"/>
est, disseremus. is enim liber debet omnia quae ad stemma generis pertinent continere, qui habet principem de quo plura dicenda sunt. </p></div></div></body></text></TEI>