Ceionius Commodus, qui et Helius Verus appel- enormior P 3; al' morosior P4. latus est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente morbis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod primus tantum Caesar est appellatus, non testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope genere quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt quasi quidam principum filii veri et designati augustae maiestatis heredes. Et quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nomen indeptus est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso, eum qui primus sic appellatus est doctissimi viri et eruditissimi putant dictum, vel quia mortua matre et ventre caeso sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesus et ultra humanum morem viguerit. certe quaecumque illa, felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit. Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius Verus est dictus, sed ab Hadriano adscitus in Heliorum familiam, hoc est in Hadriani, transcriptus 1ueri et Obrecht and others; uiri et P; uirtute Peter, following Bernhardy. 2 al' adeptus P corr. On the correct form of his name see note to Hadr., xxiii. 11. In 136; see Hadr., xxiii. 10. The biographer seems to be thinking of the testamentary adoption of Octavian by Julius Caesar. Trajan, on his adoption, did not assume the name Caesar; this seems to be the only difference. The elephant appears as an emblem on a coin of Julius Caesar; see Cohen, i2, p. 17, No. 49. A caeso matris utero dictus, Plin., Nat. Hist., vii. 47. i.e., caesaries. This etymology is given by Festus, p. 57, et appellatus est Caesar, huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium, multi Annium prodiderunt. maiores omnes nobilissimi, quorum origo pleraque ex Etruria fuit vel ex Faventia. et de huius quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus est, disseremus. is enim liber debet omnia quae ad stemma generis pertinent continere, qui habet principem de quo plura dicenda sunt. Adoptatus autem Helius Verus ab Hadriano eo tempore quo iam, ut superius diximus, parum vigebat et de successore necessario cogitabat, statimque praetor factus et Pannoniis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat deputatus imperio, iterum consul designatus est. datum etiam populo congiarium causa eius adoptionis conlatumque militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum quod posset laetitiam publicam frequentare. tantumque apud Hadrianum principem valuit ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per litteras impetraret. nec provinciae quidem, cui praepositus erat, defuit; nam bene gestis rebus vel deputans P 1; al' iam deputatus P corr. potius feliciter etiamsi non summi, medii tamen obtinuit ducis famam. Hic tamen valetudinis adeo miserae fuit ut Hadrianum statim adoptionis paenituerit potueritque eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis cogitaret, si forte vixisset. fertur denique ab iis qui Hadriani vitam diligentius in litteras rettulerunt Hadrianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis condicionibus ferebatur. fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstrat ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad