<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
In animo mihi est, Diocletiane Auguste, tot principum maxime, non solum eos qui principum locum in hac statione quam temperas retentarunt, ut usque ad divum Hadrianum feci, sed illos etiam qui vel Caesarum nomine appellati sunt nec principes aut Augusti fuerunt vel quolibet alio genere aut in famam aut in spem principatus venerunt, cognitioni numinis
<milestone unit="section" n="2"/>
tui sternere, quorum praecipue de Helio Vero dicendum est, qui primus tantum Caesaris nomen accepit, adoptione Hadriani familiae principum adscitus,
<milestone unit="section" n="3"/>
et quoniam nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus inormior
<note target="n2.82.1"/>
esse quam fabula, de ipso iam loquar. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ceionius Commodus, qui et Helius Verus appel-
<note xml:id="n2.82.1">enormior P 3; al' morosior P4. </note>
<pb n="p.84"/>
latus est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente morbis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod
<milestone unit="section" n="2"/>
primus tantum Caesar est appellatus, non testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope genere quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt quasi quidam principum filii veri et
<note target="n2.84.1"/>
designati augustae maiestatis heredes.
<milestone unit="section" n="3"/>
Et quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nomen indeptus
<note target="n2.84.2"/>
est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso, eum qui primus sic appellatus est doctissimi viri et eruditissimi
<milestone unit="section" n="4"/>
putant dictum, vel quia mortua matre et ventre caeso sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesus et ultra humanum morem viguerit. certe quaecumque illa,
<milestone unit="section" n="5"/>
felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius Verus est dictus, sed ab Hadriano adscitus in Heliorum familiam, hoc est in Hadriani, transcriptus 1ueri et Obrecht and others; uiri et P; uirtute Peter, following Bernhardy. 2 al' adeptus P corr.
<note xml:id="n2.84.1">On the correct form of his name see note to Hadr., xxiii. 11. </note>
<note xml:id="n2.84.2">In 136; see Hadr., xxiii. 10. </note>
<note xml:id="n2.84.3">The biographer seems to be thinking of the testamentary adoption of Octavian by Julius Caesar. </note>
<note xml:id="n2.84.4">Trajan, on his adoption, did not assume the name Caesar; this seems to be the only difference. </note>
<note xml:id="n2.84.5">The elephant appears as an emblem on a coin of Julius Caesar; see Cohen, i2, p. 17, No. 49. </note>
<note xml:id="n2.84.6">A caeso matris utero dictus, Plin., Nat. Hist., vii. 47. </note>
<note xml:id="n2.84.7">i.e., caesaries. This etymology is given by Festus, p. 57, </note>
<pb n="p.86"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
et appellatus est Caesar, huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium,
<milestone unit="section" n="8"/>
multi Annium prodiderunt. maiores omnes nobilissimi, quorum origo pleraque ex Etruria fuit vel ex
<milestone unit="section" n="9"/>
Faventia. et de huius quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus
<milestone unit="section" n="10"/>
est, disseremus. is enim liber debet omnia quae ad stemma generis pertinent continere, qui habet principem de quo plura dicenda sunt. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Adoptatus autem Helius Verus ab Hadriano eo tempore quo iam, ut superius diximus, parum vigebat
<milestone unit="section" n="2"/>
et de successore necessario cogitabat, statimque praetor factus et Pannoniis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat deputatus
<note target="n2.86.1"/>
imperio,
<milestone unit="section" n="3"/>
iterum consul designatus est. datum etiam populo congiarium causa eius adoptionis conlatumque militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum quod posset laetitiam publicam
<milestone unit="section" n="4"/>
frequentare. tantumque apud Hadrianum principem valuit ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per
<milestone unit="section" n="5"/>
litteras impetraret. nec provinciae quidem, cui
<milestone unit="section" n="6"/>
praepositus erat, defuit; nam bene gestis rebus vel
<note xml:id="n2.86.1">deputans P 1; al' iam deputatus P corr. </note>
<pb n="p.88"/>
potius feliciter etiamsi non summi, medii tamen obtinuit ducis famam.
<milestone unit="section" n="7"/>
Hic tamen valetudinis adeo miserae fuit ut Hadrianum statim adoptionis paenituerit potueritque
<note target="n2.88.1"/>
eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis
<milestone unit="section" n="8"/>
cogitaret, si forte vixisset.
<note target="n2.88.2"/>
fertur denique ab iis qui Hadriani vitam diligentius in litteras rettulerunt Hadrianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis condicionibus ferebatur.
<milestone unit="section" n="9"/>
fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstrat ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
horam mortis futuros actus ante perscripserit. satis praeterea constat eum de
<note target="n2.88.3"/>
Vero saepe dixisse:
<q> Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent.</q>
<milestone unit="section" n="2"/>
quos versus cum aliquando in hortulo spatians cantitaret atque adesset unus ex litteratis, quorum Hadrianus speciosa societate gaudebat, velletque addere
<q> nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent,</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
Hadrianus dixisse fertur
<q>hos versus vita non capit Veri,</q>
illud addens:
<note xml:id="n2.88.1">So P1; al' petiuerit P corr.; uoliteritque Oberdick and others.</note>
<note xml:id="n2.88.2">uolueritque eum amouere
<gap reason="omitted"/>
et amouisset si forte uixisset Novak.</note>
<note xml:id="n2.88.3">So P; eundem de Peter, following B, eidem. </note>
<pb n="p.90"/>
<q> Manibus date lilia plenis; purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem accumulem donis et fungar inani munere,</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
cum quidem etiam illud dicitur cum
<note target="n2.90.1"/>
risione dixisse:
<milestone unit="section" n="5"/>
<q> Ego mihi divum adoptavi non filium .</q>
hunc
<note target="n2.90.2"/>
tamen cum consolaretur unus de litteratis qui aderat ac diceret:
<q>Quid 3? si non recte constellatio eius collecta est quem credimus esse victurum?</q>
Hadrianus dixisse fertur:
<q>Facile ista dicis tu, qui patrimonii
<milestone unit="section" n="6"/>
tui non rei publicae quaeris heredem .</q>
unde apparet eum habuisse in animo alium deligere atque hunc ultimo vitae suae tempore a re publica summovere.
<milestone unit="section" n="7"/>
sed eius consiliis iuvit eventus, nam cum de provincia Helius redisset atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur, sive per se seu per scriniorum aut dicendi magistros parasset, qua kalendis Ianuariis Hadriano patri gratias ageret, accepta potione, qua se aestimaret iuvari, kalendis ipsis Ianuariis periit.
<milestone unit="section" n="8"/>
iussusque ab Hadriano, quia vota interveniebant, non lugeri. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Hadriano, ut malevoli loquuntur, acceptior forma
<milestone unit="section" n="2"/>
quam moribus, in aula diu non fuit, in vita privata etsi minus probabilis, minus tamen reprehendendus
<note xml:id="n2.90.1">al' eum P corr.</note>
<note xml:id="n2.90.2">nunc tamen cum eum P and Peter; tunc Petschenig.</note>
<note xml:id="n2.90.3">So P; quod Peter1 with B. </note>
<pb n="p.92"/>
ac memor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris,
<milestone unit="section" n="3"/>
versu facilis, in re publica etiam non inutilis, huius voluptates ab iis qui vitam eius scripserunt multae feruntur, et quidem
<note target="n2.92.3"/>
non infames sed aliquatenus
<milestone unit="section" n="4"/>
diffluentes. nam tetrapharmacum, seu potius pentapharmacum, quo postea semper Hadrianus est usus, ipse dicitur repperisse, hoc est sumen phasianum
<milestone unit="section" n="5"/>
pavonem pernam crustulatam et aprunam. de quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non pentapharmacum sed tetrapharmacum appellans, ut et nos
<milestone unit="section" n="6"/>
ipsi in eius vita persecuti sumus, fertur etiam aliud
<milestone unit="section" n="7"/>
genus voluptatis, quod Verus invenerat. nam lectum eminentibus quattuor anacliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus demptum esset album,
<note target="n2.92.2"/>
replebat iacensque cum concubinis velamine de liliis facto se tegebat unctus
<milestone unit="section" n="8"/>
odoribus Persicis. iam illa frequentantur a nonnullis quod et accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis, quae etsi non decora, non
<milestone unit="section" n="9"/>
tamen ad perniciem publicam prompta sunt. atque idem Apicii Caelii relata, idem Ovidii libros Amorum
<note target="n2.92.3"/>
in lecto semper habuisse, idem Martialem, epigrammaticum
<milestone unit="section" n="10"/>
poetam, Vergilium suum dixisse, iam illa
<note xml:id="n2.92.1">et quidem Lessing; equidem P, Peter.</note>
<note xml:id="n2.92.2">udum Oberdick; tabum Novak.</note>
<note xml:id="n2.92.3">So Peter; atque idem ouidii ab aliis relata idem apicii libros amorum P, which Salm. arranged: idem Apicii relata idem Ouidii libros am. </note>
<pb n="p.94"/>
leviora quod cursoribus suis exemplo Cupidinum alas frequenter adposuit eosque ventorum nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem
<milestone unit="section" n="11"/>
aut Circium ceterisque nominibus appellans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare. idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur:
<q>Patere me per alias exercere cupiditates meas; uxor enim dignitatis nomen est, non volup-
<milestone unit="section" n="12"/>
tatis .</q>
Eius est filius Antoninus Verus, qui adoptatus est
<milestone unit="section" n="13"/>
a Marco, vel certe cum Marco, et cum eodem aequale gessit imperium, nam ipsi sunt qui primi duo Augusti appellati sunt, et quorum fastis consularibus sic nomina
<milestone unit="section" n="14"/>
praescribuntur ut dicantur non
<note target="n2.94.1"/>
duo Antonini sed
<note target="n2.94.2"/>
duo Augusti. tantumque huius rei et novitas et dignitas valuit ut fasti consulares nonnulli ab his sumerent ordinem consulum. </p></div></div></body></text></TEI>