In animo mihi est, Diocletiane Auguste, tot principum maxime, non solum eos qui principum locum in hac statione quam temperas retentarunt, ut usque ad divum Hadrianum feci, sed illos etiam qui vel Caesarum nomine appellati sunt nec principes aut Augusti fuerunt vel quolibet alio genere aut in famam aut in spem principatus venerunt, cognitioni numinis tui sternere, quorum praecipue de Helio Vero dicendum est, qui primus tantum Caesaris nomen accepit, adoptione Hadriani familiae principum adscitus, et quoniam nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus inormior esse quam fabula, de ipso iam loquar. Ceionius Commodus, qui et Helius Verus appel- enormior P 3; al' morosior P4. latus est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente morbis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod primus tantum Caesar est appellatus, non testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope genere quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt quasi quidam principum filii veri et designati augustae maiestatis heredes. Et quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nomen indeptus est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso, eum qui primus sic appellatus est doctissimi viri et eruditissimi putant dictum, vel quia mortua matre et ventre caeso sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesus et ultra humanum morem viguerit. certe quaecumque illa, felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit. Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius Verus est dictus, sed ab Hadriano adscitus in Heliorum familiam, hoc est in Hadriani, transcriptus 1ueri et Obrecht and others; uiri et P; uirtute Peter, following Bernhardy. 2 al' adeptus P corr. On the correct form of his name see note to Hadr., xxiii. 11. In 136; see Hadr., xxiii. 10. The biographer seems to be thinking of the testamentary adoption of Octavian by Julius Caesar. Trajan, on his adoption, did not assume the name Caesar; this seems to be the only difference. The elephant appears as an emblem on a coin of Julius Caesar; see Cohen, i2, p. 17, No. 49. A caeso matris utero dictus, Plin., Nat. Hist., vii. 47. i.e., caesaries. This etymology is given by Festus, p. 57, et appellatus est Caesar, huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium, multi Annium prodiderunt. maiores omnes nobilissimi, quorum origo pleraque ex Etruria fuit vel ex Faventia. et de huius quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus est, disseremus. is enim liber debet omnia quae ad stemma generis pertinent continere, qui habet principem de quo plura dicenda sunt. Adoptatus autem Helius Verus ab Hadriano eo tempore quo iam, ut superius diximus, parum vigebat et de successore necessario cogitabat, statimque praetor factus et Pannoniis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat deputatus imperio, iterum consul designatus est. datum etiam populo congiarium causa eius adoptionis conlatumque militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum quod posset laetitiam publicam frequentare. tantumque apud Hadrianum principem valuit ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per litteras impetraret. nec provinciae quidem, cui praepositus erat, defuit; nam bene gestis rebus vel deputans P 1; al' iam deputatus P corr. potius feliciter etiamsi non summi, medii tamen obtinuit ducis famam. Hic tamen valetudinis adeo miserae fuit ut Hadrianum statim adoptionis paenituerit potueritque eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis cogitaret, si forte vixisset. fertur denique ab iis qui Hadriani vitam diligentius in litteras rettulerunt Hadrianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis condicionibus ferebatur. fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstrat ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad horam mortis futuros actus ante perscripserit. satis praeterea constat eum de Vero saepe dixisse: Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent. quos versus cum aliquando in hortulo spatians cantitaret atque adesset unus ex litteratis, quorum Hadrianus speciosa societate gaudebat, velletque addere nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent, Hadrianus dixisse fertur hos versus vita non capit Veri, illud addens: So P1; al' petiuerit P corr.; uoliteritque Oberdick and others. uolueritque eum amouere et amouisset si forte uixisset Novak. So P; eundem de Peter, following B, eidem. Manibus date lilia plenis; purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem accumulem donis et fungar inani munere, cum quidem etiam illud dicitur cum risione dixisse: Ego mihi divum adoptavi non filium . hunc tamen cum consolaretur unus de litteratis qui aderat ac diceret: Quid 3? si non recte constellatio eius collecta est quem credimus esse victurum? Hadrianus dixisse fertur: Facile ista dicis tu, qui patrimonii tui non rei publicae quaeris heredem . unde apparet eum habuisse in animo alium deligere atque hunc ultimo vitae suae tempore a re publica summovere. sed eius consiliis iuvit eventus, nam cum de provincia Helius redisset atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur, sive per se seu per scriniorum aut dicendi magistros parasset, qua kalendis Ianuariis Hadriano patri gratias ageret, accepta potione, qua se aestimaret iuvari, kalendis ipsis Ianuariis periit. iussusque ab Hadriano, quia vota interveniebant, non lugeri. Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Hadriano, ut malevoli loquuntur, acceptior forma quam moribus, in aula diu non fuit, in vita privata etsi minus probabilis, minus tamen reprehendendus al' eum P corr. nunc tamen cum eum P and Peter; tunc Petschenig. So P; quod Peter1 with B. ac memor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu facilis, in re publica etiam non inutilis, huius voluptates ab iis qui vitam eius scripserunt multae feruntur, et quidem non infames sed aliquatenus diffluentes. nam tetrapharmacum, seu potius pentapharmacum, quo postea semper Hadrianus est usus, ipse dicitur repperisse, hoc est sumen phasianum pavonem pernam crustulatam et aprunam. de quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non pentapharmacum sed tetrapharmacum appellans, ut et nos ipsi in eius vita persecuti sumus, fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus invenerat. nam lectum eminentibus quattuor anacliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus demptum esset album, replebat iacensque cum concubinis velamine de liliis facto se tegebat unctus odoribus Persicis. iam illa frequentantur a nonnullis quod et accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis, quae etsi non decora, non tamen ad perniciem publicam prompta sunt. atque idem Apicii Caelii relata, idem Ovidii libros Amorum in lecto semper habuisse, idem Martialem, epigrammaticum poetam, Vergilium suum dixisse, iam illa et quidem Lessing; equidem P, Peter. udum Oberdick; tabum Novak. So Peter; atque idem ouidii ab aliis relata idem apicii libros amorum P, which Salm. arranged: idem Apicii relata idem Ouidii libros am. leviora quod cursoribus suis exemplo Cupidinum alas frequenter adposuit eosque ventorum nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem aut Circium ceterisque nominibus appellans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare. idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur: Patere me per alias exercere cupiditates meas; uxor enim dignitatis nomen est, non volup- tatis . Eius est filius Antoninus Verus, qui adoptatus est a Marco, vel certe cum Marco, et cum eodem aequale gessit imperium, nam ipsi sunt qui primi duo Augusti appellati sunt, et quorum fastis consularibus sic nomina praescribuntur ut dicantur non duo Antonini sed duo Augusti. tantumque huius rei et novitas et dignitas valuit ut fasti consulares nonnulli ab his sumerent ordinem consulum.