Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in Campo This did not include a seat in the senate, but consisted of the privilege of sitting with the senators of consular rank at the public festivals and at sacred banquets and of wearing the toga praetexta on such occasions. Since the time of Nero this honorary rank had often been bestowed on prefects of the guard on their retirement from office; see also Pius, x. 6. See note to c. vii. 4. The consilium of the emperor was a development from the old principle that a magistrate, before rendering an important decision, should ask advice from trusted friends. So Augustus Martio posuerat, contra omnium vota destruxit, et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset Hadrianus, mandata sibi ut faceret secreto a Traiano esse simulabat, cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur invidia, cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit ut peteret, atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem; cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petiit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit, optimum quemque amicitiis suis iungens. Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die et nonnullos equites Romanos ac libertinos visitavit, solaciis refovit, con- displicere uidisset P corr.; displicerentur uidisse P 1. secreto Mommsen; decreto P 1; decreta P corr. siliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit, omnia denique ad privati hominis modum fecit, socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.