<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit.
<milestone unit="section" n="2"/>
quare Palma Tarracinis, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito
<milestone unit="section" n="3"/>
Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se
<note xml:id="n1.20.1">Mauretaniam Peter; maurataneae P 1; mauritaniae P corr. </note>
<pb n="p.22"/>
opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit, Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad comprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit,
<milestone unit="section" n="4"/>
ternis iam per singulos aureis se absente divisis, in senatu quoque excusatis quae facta erant iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum.
<milestone unit="section" n="5"/>
statum
<note target="n1.22.1"/>
cursum fiscalem instituit, ne
<milestone unit="section" n="6"/>
magistratus hoc onere gravarentur. ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit, syngraphis in foro divi Traiani,
<note target="n1.22.2"/>
quo magis securitas omnibus roboraretur,
<milestone unit="section" n="7"/>
incensis. damnatorum bona in fiscum privatum
<note xml:id="n1.22.1">statum Peter; statim P (defended by Herzog R. Stvf. II, 359, 1).</note>
<note xml:id="n1.22.2">hadriani P 1; al' traiani P corr. </note>
<pb n="p.24"/>
redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta.
<milestone unit="section" n="8"/>
pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta
<milestone unit="section" n="9"/>
detulerat, incrementum liberalitatis adiecit, senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine
<milestone unit="section" n="10"/>
dilatione praestiteris
<note target="n1.24.1"/>
ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa
<milestone unit="section" n="11"/>
largitus est. feminas nonnullas ad sustentandam
<milestone unit="section" n="12"/>
vitam sumptibus iuvit, gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit. </p></div></div></body></text></TEI>