Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret. cum ad senatum scriberet, veniam petiit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod esse res publica sine imperatore non posset, cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mortem quidem triumphi amitteret dignitatem, patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustus sero meruisset, aurum See note to c. ii. 10. L. Catilius Severus was a friend and correspondent of Pliny; see Pliny, Epist., i. 22; iii. 12. He became consul for the second time in 120, was proconsul of Asia, and in 138 prefect of the city; see c. xxiv. 6-8. He was the great-grandfather of Marcus Aurelius; see Marc, i. 4. Used here to denote the provinces along the southern bank of the Danube. His route lay across Asia Minor, and it was probably in this region that he received the news of the war threatened by the tribes north of the river; cf. c. vi. 6. He arrived in Moesia in the spring of 118, and finally reached Rome in July, 118; cf. c vii. 3, Acclamation by the army constituted a strong de facto claim to the imperial power, but it is now generally recognized (in spite of Mommsen's theory to the contrary) that only the senate could legally confer the imperium. This triumph was commemorated by coins bearing on the obverse the head of Trajan with the legend Divo Traiano Parth coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligenter expositis. Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxolanorum praemissis exercitibus Moesiam petiit. Marcium Turbonem post Mauretaniam praefecturae infulis ornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit. cum rege Roxolanorum, qui de inminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem composuit. Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. quare Palma Tarracinis, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se Mauretaniam Peter; maurataneae P 1; mauritaniae P corr. opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit, Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad comprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit, ternis iam per singulos aureis se absente divisis, in senatu quoque excusatis quae facta erant iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. statum cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravarentur. ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit, syngraphis in foro divi Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. damnatorum bona in fiscum privatum statum Peter; statim P (defended by Herzog R. Stvf. II, 359, 1). hadriani P 1; al' traiani P corr. redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta. pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit, senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione praestiteris ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus est. feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit, gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit. Optimos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit, ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit, et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum ut scirent populi rem esse, non propriam, tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus praestiterit Cas.; restiterit P1; restituerit P corr. scirent Ellis; sciret P, Peter. tantum egit et in eo saepe ius dixit, senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit. senatus fastigium in tantum extulit, difficile faciens senatores ut, eum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere quod in eum conferri posset ostenderit, equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit, erat enim tunc mos ut, cum princeps causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. exsecratus est denique principes qui minus senatoribus detulissent. Serviano sororis viro, cui tantum detulit ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis ante Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit. Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in Campo This did not include a seat in the senate, but consisted of the privilege of sitting with the senators of consular rank at the public festivals and at sacred banquets and of wearing the toga praetexta on such occasions. Since the time of Nero this honorary rank had often been bestowed on prefects of the guard on their retirement from office; see also Pius, x. 6. See note to c. vii. 4. The consilium of the emperor was a development from the old principle that a magistrate, before rendering an important decision, should ask advice from trusted friends. So Augustus Martio posuerat, contra omnium vota destruxit, et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset Hadrianus, mandata sibi ut faceret secreto a Traiano esse simulabat, cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur invidia, cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit ut peteret, atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem; cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petiit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit, optimum quemque amicitiis suis iungens. Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die et nonnullos equites Romanos ac libertinos visitavit, solaciis refovit, con- displicere uidisset P corr.; displicerentur uidisse P 1. secreto Mommsen; decreto P 1; decreta P corr. siliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit, omnia denique ad privati hominis modum fecit, socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis. Post haec profectus in Gallias omnes civitates variis liberalitatibus sublevavit, inde in Germaniam transiit, pacisque magis quam belli cupidus militem, quasi bellum immineret, exercuit tolerantiae documentis eum imbuens, ipse quoque inter manipula vitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est larido caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani et Metelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis nonnullos honoribus donans, ut ferre possent ea quae asperius iube- ciuitates uariis (libertatibus) Rob. Bonon., supported by Rösinger and Damsté; casuariis P; causarios Peter. bat; si quidem ipse post Caesarem Octavianum labantem disciplinam incuria superiorum principum retinuit, ordinatis et officiis et impendiis, numquam passus aliquem a castris iniuste abesse, cum tribunos non favor militum sed iustitia commendaret, exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatus, cum etiam vicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de castris et porticus et cryptas et topia dirueret, vestem humillimam frequenter acciperet, sine auro balteum sumeret, sine gemmis fibula stringeret, capulo vix eburneo spatham clauderet, aegros milites in hospitiis suis videret, locum castris caperet, nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret, nec tribunum nisi plena barba faceret aut eius aetatis quae prudentia et annis tribunatus robor impleret, nec pateretur quicquam tribunum a milite accipere, delicata omnia undique summoveret, arma postremo eorum supellectilemque corrigeret. de militum etiam aetatibus iudicabat, ne quis aut minor quam virtus posceret, aut maior quam pateretur humanitas, in castris contra morem veterem versaretur, agebatque, ut sibi semper noti essent, et