Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituit et tenendae per orbem terrarum paci operam impendit. nam deficientibus iis nationibus quas Traianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Britanni teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya denique ac Palaestina rebelles animos efferebant. quare omnia trans Euphraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat, Catonis, qui Macedones liberos pronuntiavit, quia tueri non poterant. Parthamasirin, quem Traianus Parthis regem fecerat, loqueretur P corr. impendit P corr., Petschenig, Novak, and Lessing; intendit P 1, Peter. Libya Cas.; licia P. Parthamasirin, see Prosop. III, p. 13; sarmatosirin P; Partomasirin Peter2. quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus dedit regem. Tantum autem statim clementiae studium habuit ut, eum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exsulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet; quamvis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso eius occiderit. militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem dedit. Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus imperio fuerat, exarmavit, Marcio Turbone Iudaeis compressis ad deprimendum tumultum Mauretaniae destinato. Post haec Antiochia digressus est ad inspiciendas iniusso P, accepted by Petschenig; iniussu Peter 1. Parthian war; he was rewarded by being made king after Trajan's victory in 116-117. The Parthians deposed him, and Hadrian accordingly assigned to him, at least for a time, the district of Osrhoene in north-western Mesopotamia. Cf. c. xxi. 10, and Dio, lxviii. 30 and 33. reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidia deferebant, quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit.