pro imperatore dictaverat. usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus est. qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosii Papi et Platorii Nepotis ex senatorio ordine, ex equestri Suburano Mommsen; sub surano P, Peter. iterum deleted by Mommsen. ut P corr.; et P1. defuncto P corr.; definito P1. creuit P corr.; creauit P1; crebuit Peter. Platori Borghesi; pletori P. autem Attiani, tutoris quondam sui, et Liviani et Turbonis. in adoptionis sponsionem venit Palma et Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est, in suspicionem adfectatae tyrannidis lapsis, secundo consul favore Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit. corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse per ea tempora quibus in aula familiarior fuit, opinio multa firmavit. Quintum iduum Augustarum diem legatus Syriae litteras adoptionis accepit; quando et natalem adoptionis celebrari iussit. tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est. Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse ut Neratium Priscum, non Hadrianum, successorem relinqueret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: commendo tibi provincias, si quid mihi fatale contigerit . et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certo succes- et omitted by P, added by Hirschfeld. adfectatae Petschenig; adiectae P; adiectae Peter with Salm. saepe inisse Ellis, von Winterfeld; sepelisse P; ad se pellexisse Peter 2. familiarior P; familiariorum B, Peter. sore moreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem senatus eligeret, nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur. Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituit et tenendae per orbem terrarum paci operam impendit. nam deficientibus iis nationibus quas Traianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Britanni teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya denique ac Palaestina rebelles animos efferebant. quare omnia trans Euphraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat, Catonis, qui Macedones liberos pronuntiavit, quia tueri non poterant. Parthamasirin, quem Traianus Parthis regem fecerat, loqueretur P corr. impendit P corr., Petschenig, Novak, and Lessing; intendit P 1, Peter. Libya Cas.; licia P. Parthamasirin, see Prosop. III, p. 13; sarmatosirin P; Partomasirin Peter2. quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus dedit regem. Tantum autem statim clementiae studium habuit ut, eum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exsulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet; quamvis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso eius occiderit. militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem dedit. Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus imperio fuerat, exarmavit, Marcio Turbone Iudaeis compressis ad deprimendum tumultum Mauretaniae destinato. Post haec Antiochia digressus est ad inspiciendas iniusso P, accepted by Petschenig; iniussu Peter 1. Parthian war; he was rewarded by being made king after Trajan's victory in 116-117. The Parthians deposed him, and Hadrian accordingly assigned to him, at least for a time, the district of Osrhoene in north-western Mesopotamia. Cf. c. xxi. 10, and Dio, lxviii. 30 and 33. reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidia deferebant, quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit.