<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus, in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit.
<milestone unit="section" n="2"/>
post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum
<milestone unit="section" n="3"/>
Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; quando quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime
<milestone unit="section" n="4"/>
muneratum. tribunus plebis factus est Candido et
<milestone unit="section" n="5"/>
Quadrato iterum consulibus, in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem numquam, unde hodieque imperatores sine paenulis
<milestone unit="section" n="6"/>
a togatis videntur. secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius
<milestone unit="section" n="7"/>
facta claruerunt. quare adamante gemma quam Tra-
<pb n="p.10"/>
ianus a Nerva acceperat donatus ad spem successionis
<milestone unit="section" n="8"/>
erectus est. praetor factus est Suburano
<note target="n1.10.1"/>
bis et Serviano iterum consulibus, cum sestertium iterum
<note target="n1.10.2"/>
vicies
<milestone unit="section" n="9"/>
ad ludos edendos a Traiano accepit, legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores
<milestone unit="section" n="10"/>
latius evagantes coercuit, ob hoc consul est factus, in quo magistratu ut
<note target="n1.10.3"/>
a Sura comperit adoptandum se a Traiano esse, ab amicis Traiani contemni desiit
<milestone unit="section" n="11"/>
ac neglegi, et defuncto
<note target="n1.10.4"/>
quidem Sura Traiani ei familiaritas crevit,
<note target="n1.10.6"/>
causa praecipue orationum quas </p></div></div></body></text></TEI>