<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta.
<milestone unit="section" n="2"/>
equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se
<milestone unit="section" n="3"/>
semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu sua occidit, venando autem iugulum et costam fregit, venationem semper cum amicis participavit.
<milestone unit="section" n="4"/>
in convivio tragoedias comoedias Atellanas sambucas
<milestone unit="section" n="5"/>
lectores poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam Villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academian, Prytaneum, Canopum, Poicilen, Tempe vocaret, et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum
<note xml:id="n1.78.1">multos P; multo Peter.</note>
<note xml:id="n1.78.2">LXII Salm.; LXXII P. </note>
<note xml:id="n1.78.3">XX Cas.; XXI P. </note>
<pb n="p.80"/>
Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa
<milestone unit="section" n="7"/>
caput ei aperuit, anulus, in quo imago ipsius sculpta
<milestone unit="section" n="8"/>
erat, sponte de digito delapsus est. ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit, contra quem Hadrianus ita motus est quasi de sua morte
<milestone unit="section" n="9"/>
loqueretur, cum eius verba nullus agnosceret. idem cum vellet in senatu dicere
<q>post filii mei mortem,</q>
<milestone unit="section" n="10"/>
<q> post meam</q>
dixit, somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse, item somniavit a leone se oppressum esse. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p><milestone unit="section" n="1"/>
In mortuum eum a multis multa sunt
<milestone unit="section" n="2"/>
dicta, acta eius inrita fieri senatus volebat, nec appellatus esset
<note target="n1.80.1"/>
divus, nisi Antoninus rogasset.
<milestone unit="section" n="3"/>
templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis
<milestone unit="section" n="4"/>
pertinerent. qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum.
<note xml:id="n1.80.1">est P. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>