Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu sua occidit, venando autem iugulum et costam fregit, venationem semper cum amicis participavit. in convivio tragoedias comoedias Atellanas sambucas lectores poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam Villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academian, Prytaneum, Canopum, Poicilen, Tempe vocaret, et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. Signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum multos P; multo Peter. LXII Salm.; LXXII P. XX Cas.; XXI P. Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei aperuit, anulus, in quo imago ipsius sculpta erat, sponte de digito delapsus est. ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit, contra quem Hadrianus ita motus est quasi de sua morte loqueretur, cum eius verba nullus agnosceret. idem cum vellet in senatu dicere post filii mei mortem, post meam dixit, somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse, item somniavit a leone se oppressum esse. In mortuum eum a multis multa sunt dicta, acta eius inrita fieri senatus volebat, nec appellatus esset divus, nisi Antoninus rogasset. templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum. est P.