<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et 3 mortuo Helio Vero Caesare Hadrianus ingruente tristissima valetudine adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus est, et ea quidem
<note target="n1.72.4"/>
<note xml:id="n1.72.1">adoptationem P, Petschenig; adoptionem Peter. </note>
<note xml:id="n1.72.2"> consulatus consumptibus P. </note>
<note xml:id="n1.72.3"> et P; sed Cas., Peter. </note>
<note xml:id="n1.72.4"> et ea quidem Jordan; et eadem P. </note>
<pb n="p.74"/>
lege ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et Marcum
<milestone unit="section" n="2"/>
Antoninum. hi sunt qui postea duo pariter Augusti
<milestone unit="section" n="3"/>
primi rem publicam gubernaverunt. et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur quod socerum
<milestone unit="section" n="4"/>
fessum aetate manu sublevaret, quamvis alii cognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores
<milestone unit="section" n="5"/>
Hadriano iam saevienti abripuisset, alii, quod ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset.
<milestone unit="section" n="6"/>
Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse doluerunt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui
<milestone unit="section" n="7"/>
sibi praeparabat imperium, qua re prodita successore accepto dignitate privatus est.
<milestone unit="section" n="8"/>
Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus
<milestone unit="section" n="9"/>
gladio se transfigi a servo iussit, quod cum esset proditum et in Antonini usque notitiam venisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque ut aequo animo necessitatem morbi ferret, dicente Antonino parricidam se futurum si Hadrianum adoptatus
<milestone unit="section" n="10"/>
ipse pateretur occidi,
<note target="n1.74.1"/>
iratus illis auctorem proditionis iussit occidi, qui tamen ab Antonino servatus est.
<milestone unit="section" n="11"/>
statimque testamentum scripsit nec tamen actus rei
<note xml:id="n1.74.1">dicente
<gap reason="ellipsis"/>
occidi follows in P statimque
<gap reason="ellipsis"/>
praetermisit; transposed to follow ut
<gap reason="ellipsis"/>
ferret by Gemoll, so Peter 2. </note>
<pb n="p.76"/>
<milestone unit="section" n="12"/>
publicae praetermisit. et post testamentum quidem iterum se conatus
<note target="n1.76.1"/>
occidere subtracto pugione saevior
<milestone unit="section" n="13"/>
factus est. petiit et venenum a medico, qui se ipse, ne daret, occidit. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare,
<milestone unit="section" n="2"/>
oculos
<note target="n1.76.2"/>
recepturam si id fecisset, quod cum insomnium
<note target="n1.76.3"/>
implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in
<milestone unit="section" n="3"/>
fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem
<milestone unit="section" n="4"/>
Hadrianum eumque contigit, quo facto et ipse oculos recepit et Hadrianum febris reliquit, quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret.
<milestone unit="section" n="5"/>
Post haec Hadrianus Baias petiit Antonino Romae
<milestone unit="section" n="6"/>
ad imperandum relicto, ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias
<milestone unit="section" n="7"/>
periit die VI iduum Iuliarum. invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis.
<milestone unit="section" n="8"/>
Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut
<note target="n1.76.4"/>
supra dictum est, ne sibi superviveret
<note target="n1.76.5"/>
atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Anton-
<note xml:id="n1.76.1">est con. P.</note>
<note xml:id="n1.76.2">oculos om. in P, supplied by Gleye; uisum (added after recepturam), P corr., so Peter, but see Novak I, p. 3. </note>
<note xml:id="n1.76.3"> insomnium Cas.; in somnio P; somnium Novak. </note>
<note xml:id="n1.76.4">ut B corr., om. in P; supra dictum est deleted by Peter. </note>
<note xml:id="n1.76.5">superuiueret Petrarch; suprauiueret P, Peter. </note>
<pb n="p.78"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
inus reservavit. et moriens quidem hos versus fecisse dicitur: Animula vagula blandula hospes comesque corporis, quae nunc ab ibis in loca pallidula rigida nudula? nec ut soles dabis iocos!
<milestone unit="section" n="10"/>
tales autem nec multos
<note target="n1.78.1"/>
meliores fecit et Graecos.
<milestone unit="section" n="11"/>
Vixit annis LXII,
<note target="n1.78.2"/>
mensibus V, diebus XVII. imperavit annis XX,
<note target="n1.78.3"/>
mensibus XI. </p></div></div></body></text></TEI>