<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p><milestone unit="section" n="1"/>
De iudicibus omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit quamdiu verum inveniret.
<milestone unit="section" n="2"/>
libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus
<milestone unit="section" n="3"/>
libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. unde exstat etiam illud severum
<note target="n1.64.1"/>
quidem sed prope ioculare de servis, nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit qui ei colaphum daret diceretque 2:
<q>Noli inter
<milestone unit="section" n="4"/>
eos ambulare quorum esse adhuc potes servus.</q>
inter cibos unice amavit tetrapharmacum, quod erat de phasiano sumine perna et crustulo.
<milestone unit="section" n="5"/>
Fuerunt eius temporibus fames pestilentia terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque
<milestone unit="section" n="6"/>
civitatibus vastatis per ista subvenit, fuit etiam
<milestone unit="section" n="7"/>
Tiberis inundatio. Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit.
<note xml:id="n1.64.1">seuerum Petschenig; seuero P; seuere P corr.; seue B 2, whence Peter saeue.</note>
<note xml:id="n1.64.2">so Mommsen; colafum daret et diceret P corr. (from P 1 colla fundar et qui); qui et collafum daret; cui
<q>Noli,</q>
etc. Bitschofsky. </note>
<pb n="p.66"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella
<milestone unit="section" n="9"/>
etiam silentio paene transacta, a militibus propter curam exercitus nimiam
<note target="n1.66.1"/>
multum amatus est, simul
<milestone unit="section" n="10"/>
quod in eos liberalissimus fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem
<milestone unit="section" n="11"/>
Traianus imposuerat. Armeniis regem habere permisit,
<milestone unit="section" n="12"/>
cum sub Traiano legatum habuissent, a Mesopotamiis
<note target="n1.66.2"/>
non exegit tributum, quod Traianus imposuit.
<milestone unit="section" n="13"/>
Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad
<milestone unit="section" n="14"/>
illum venire contempsissent. reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt. </p></div></div></body></text></TEI>