De iudicibus omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit quamdiu verum inveniret. libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. unde exstat etiam illud severum quidem sed prope ioculare de servis, nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit qui ei colaphum daret diceretque 2: Noli inter eos ambulare quorum esse adhuc potes servus. inter cibos unice amavit tetrapharmacum, quod erat de phasiano sumine perna et crustulo. Fuerunt eius temporibus fames pestilentia terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque civitatibus vastatis per ista subvenit, fuit etiam Tiberis inundatio. Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. seuerum Petschenig; seuero P; seuere P corr.; seue B 2, whence Peter saeue. so Mommsen; colafum daret et diceret P corr. (from P 1 colla fundar et qui); qui et collafum daret; cui Noli, etc. Bitschofsky. Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella etiam silentio paene transacta, a militibus propter curam exercitus nimiam multum amatus est, simul quod in eos liberalissimus fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem Traianus imposuerat. Armeniis regem habere permisit, cum sub Traiano legatum habuissent, a Mesopotamiis non exegit tributum, quod Traianus imposuit. Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad illum venire contempsissent. reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt. Tutores saepissime dedit, disciplinam civilem non aliter tenuit quam militarem, senatores et equites Romanos semper in publico togatos esse iussit, nisi si a cena reverterentur, ipse, cum in Italia esset, semper togatus processit, ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus discubuit aut toga. summa diligentia in dies sumptus convivii constituit et ad antiquum modum redegit. vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. sederi equos in civitatibus non sivit. ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari nimiam P corr., Novak; nimiae P 1; nimie Peter 2. a Mesopotamiis Novak after P corr. omitting a; Mesopotamenos P 1, Peter. toga. summa diligentia in dies Mommsen; toga summissa diligentia iudices P; iudicis Peter. possession of this status meant chiefly local autonomy and the bestowal of Roman citizenship on local magistrates. passus est. ab epistulis et a libellis primus equites Romanos habuit, eos quos pauperes et innocentes vidit sponte ditavit, quos vero calliditate ditatos, etiam odio habuit. sacra Romana diligentissime curavit, peregrina contempsit. pontificis maximi officium peregit, causas Romae atque in provinciis frequenter audivit, adhibitis in consilio suo consulibus atque praetoribus et optimis senatoribus. Fucinum lacum emisit, quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit, quando in Africam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab Africanis dilectus est. Peragratis sane omnibus orbis partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque frigoribus in morbum incidit lectualem. factusque de successore sollicitus primum de Serviano cogitavit, quem postea, ut diximus, mori coegit, item Fuscum, quod imperium praesagiis et ostentis agitatus speraret. in summa detestatione habuit Platorium Nepotem, quem tantopere ante dilexit ut veniens ad eum aegrotantem Hadrianus impune non admitteretur, suspicionibus adductus, et eodem modo et Terentium Gentianum, et hunc vehementius, quod a senatu diligi tunc videbat, omnes postremo, de quorum imperio cogitavit, quasi futuros imperatores detestatus est. et omnem quidem vim crudelitatis ingenitae usque eo repressit donec in Villa Tiburtina profluvio sanguinis paene ad exitum venit, tunc libere Servianum quasi adfectatorem imperii, quod servis regiis cenam misisset, quod in sedili regio iuxta lectum posito sedisset, quod erectus ad stationes militum senex nonagenarius processisset, mori coegit, multis aliis interfectis vel aperte vel per insidias; quando quidem etiam Sabina uxor non sine fabula veneni dati ab Hadriano defuncta est. Tunc Ceionium Commodum, Nigrini generum insidiatoris quondam, sibi forma commendatum adoptare constituit, adoptavit ergo Ceionium Commodum item om. in P, inserted by Peter. Verum invitis omnibus eumque Helium Verum Caesarem appellavit, ob cuius adoptationem ludos circenses dedit et donativum populo ac militibus expendit. quem praetura honoravit ac statim Pannoniis imposuit decreto consulatu cum sumptibus. eundem Commodum secundo consulem designavit. quem cum minus sanum videret, saepissime dictitavit: In caducum parietem nos inclinavimus et perdidimus quater milies sestertium, quod populo et militibus pro adoptione Commodi dedimus. Commodus autem prae valetudine nec gratias quidem in senatu agere potuit Hadriano de adoptione, denique accepto largius antidoto ingravescente valetudine per somnum periit ipsis kalendis Ianuariis, quare ab Hadriano votorum causa lugeri est vetitus. Et 3 mortuo Helio Vero Caesare Hadrianus ingruente tristissima valetudine adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus est, et ea quidem adoptationem P, Petschenig; adoptionem Peter. consulatus consumptibus P. et P; sed Cas., Peter. et ea quidem Jordan; et eadem P. lege ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et Marcum Antoninum. hi sunt qui postea duo pariter Augusti primi rem publicam gubernaverunt. et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur quod socerum fessum aetate manu sublevaret, quamvis alii cognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores Hadriano iam saevienti abripuisset, alii, quod ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset. Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse doluerunt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui sibi praeparabat imperium, qua re prodita successore accepto dignitate privatus est. Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus gladio se transfigi a servo iussit, quod cum esset proditum et in Antonini usque notitiam venisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque ut aequo animo necessitatem morbi ferret, dicente Antonino parricidam se futurum si Hadrianum adoptatus ipse pateretur occidi, iratus illis auctorem proditionis iussit occidi, qui tamen ab Antonino servatus est. statimque testamentum scripsit nec tamen actus rei dicente occidi follows in P statimque praetermisit; transposed to follow ut ferret by Gemoll, so Peter 2. publicae praetermisit. et post testamentum quidem iterum se conatus occidere subtracto pugione saevior factus est. petiit et venenum a medico, qui se ipse, ne daret, occidit. Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare, oculos recepturam si id fecisset, quod cum insomnium implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit, quo facto et ipse oculos recepit et Hadrianum febris reliquit, quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. Post haec Hadrianus Baias petiit Antonino Romae ad imperandum relicto, ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias periit die VI iduum Iuliarum. invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut supra dictum est, ne sibi superviveret atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Anton- est con. P. oculos om. in P, supplied by Gleye; uisum (added after recepturam), P corr., so Peter, but see Novak I, p. 3. insomnium Cas.; in somnio P; somnium Novak. ut B corr., om. in P; supra dictum est deleted by Peter. superuiueret Petrarch; suprauiueret P, Peter. inus reservavit. et moriens quidem hos versus fecisse dicitur: Animula vagula blandula hospes comesque corporis, quae nunc ab ibis in loca pallidula rigida nudula? nec ut soles dabis iocos! tales autem nec multos meliores fecit et Graecos. Vixit annis LXII, mensibus V, diebus XVII. imperavit annis XX, mensibus XI.