<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><milestone unit="section" n="1"/>
diceretur, quintodecimo anno ad patriam rediit ac statim militiam iniit, venandi
<note target="n1.4.2"/>
usque ad reprehensionem
<milestone unit="section" n="2"/>
studiosus, quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae
<milestone unit="section" n="3"/>
Adiutricis legionis creatus, post hoc in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitiani
<note target="n1.4.3"/>
temporibus.
<milestone unit="section" n="4"/>
ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse
<milestone unit="section" n="5"/>
compererat. Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in
<note target="n1.4.4"/>
Germaniam superiorem
<note xml:id="n1.4.1">tunc P1; uirum P corr.</note>
<note xml:id="n1.4.2">uenandi Novak; uenando P, Peter.</note>
<note xml:id="n1.4.3">domitianis P1, Petschenig.</note>
<note xml:id="n1.4.4">in omitted by P1, added by P corr. </note>
<pb n="p.6"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
translatus est. ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, (qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit) diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens
<milestone unit="section" n="7"/>
eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum quos Traianus impensius diligebat,
<gap reason="ellipsis"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
Gallo favente
<note target="n1.6.1"/>
defuit, quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio, Vergilianas sortes consuleret, Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? nosco crines incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum, cui deinde subibit
<gap reason="ellipsis"/>
sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse
<milestone unit="section" n="9"/>
dixerunt, habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus
<milestone unit="section" n="10"/>
libris suis indidit. denique statim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem rediit, nepte per
<note xml:id="n1.6.1">Lacuna suggested by Gemoll; diligebat Gallo fauente defuit P. </note>
<pb n="p.8"/>
sororem Traiani uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente. </p></div></div></body></text></TEI>