<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Amicos ditavit et quidem non petentes, cum
<milestone unit="section" n="2"/>
petentibus nihil negaret. idem tamen facile de amicis, quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut
<milestone unit="section" n="3"/>
Attianum et Nepotem et Septicium Clarum, nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem
<milestone unit="section" n="4"/>
perduxit, Polaenum et Marcellum ad mortem voluntariam
<milestone unit="section" n="5"/>
coegit, Heliodorum famosissimis litteris lacessivit,
<milestone unit="section" n="6"/>
Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus
<milestone unit="section" n="7"/>
est et proscribi, Ummidium Quadratum et Catilium
<note xml:id="n1.46.1">Probably merely a gloss.</note>
<note xml:id="n1.46.2">So Novak, deleting as a gloss for comis laetus, which follows seuerus in P, and adding festinans to offset cunctator; Peter divides: seuerus laetus, comis grauis, lasciuus cunctator.</note>
<note xml:id="n1.46.3">simplex, omitted in P, is supplied by Peter 2, following Reimarus ad Dio LXIX, 5, p. 652; uerus Peter 1, Novak. </note>
<pb n="p.48"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
Severum et Turbonem graviter insecutus est, Servianum sororis virum nonagesimum iam annum
<milestone unit="section" n="9"/>
agentem, ne sibi superviveret, mori coegit; libertos
<milestone unit="section" n="10"/>
denique et nonnullos milites insecutus est. et quamvis esset oratione et versu promptissimus et in omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semper ut doctior risit contempsit
<milestone unit="section" n="11"/>
obtrivit. cum his ipsis professoribus et philosophis libris vel carminibus invicem editis saepe certavit.
<milestone unit="section" n="12"/>
et Favorinus quidem, cum verbum eius quondam ab Hadriano reprehensum esset, atque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet Hadriano de verbo quod idonei auctores usurpassent, risum
<milestone unit="section" n="13"/>
iucundissimum movit. ait enim:
<q>Non recte suadetis, familiares, qui non patimini me illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones .</q>
</p></div></div></body></text></TEI>