<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p><milestone unit="section" n="1"/>
eorum numerus sciretur. laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales sollerter explorans, ut, si
<note target="n1.32.1"/>
alicubi quippiam deesset, expleret, ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret.
<note xml:id="n1.32.1">si omitted by P1, added by P corr. </note>
<pb n="p.34"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
Ergo conversis regio
<note target="n1.34.1"/>
more militibus Britanniam petiit, in qua multa correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque divideret.
<milestone unit="section" n="3"/>
Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem iniussu eius
<note target="n1.34.2"/>
familiarius se tunc egerant quam reverentia domus aulicae postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset.
<milestone unit="section" n="4"/>
et erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet.
<milestone unit="section" n="5"/>
unde non iniucundum est rem inserere, ex qua constet
<milestone unit="section" n="6"/>
eum de amicis multa didicisse, nam cum ad quendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus
<note xml:id="n1.34.1">egregio Novak; rigido Frankfurter; recto Baehrens. </note>
<note xml:id="n1.34.2">iniussu eius P corr. (uniussu P 1), defended by Bitschofsky (meaning
<q>without his consent</q>
); in usu eius Peter2, following Petschenig. </note>
<pb n="p.36"/>
detentus et lavacris ad se redire nollet, atque hoc Hadrianus per frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit, cui ille:
<q>num et tibi uxor mea, quod et
<milestone unit="section" n="7"/>
mihi, scripsit?</q>
et hoc quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem. </p></div></div></body></text></TEI>