<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p><milestone unit="section" n="1"/>
eorum numerus sciretur. laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales sollerter explorans, ut, si
<note target="n1.32.1"/>
alicubi quippiam deesset, expleret, ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret.
<note xml:id="n1.32.1">si omitted by P1, added by P corr. </note>
<pb n="p.34"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
Ergo conversis regio
<note target="n1.34.1"/>
more militibus Britanniam petiit, in qua multa correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque divideret.
<milestone unit="section" n="3"/>
Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem iniussu eius
<note target="n1.34.2"/>
familiarius se tunc egerant quam reverentia domus aulicae postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset.
<milestone unit="section" n="4"/>
et erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet.
<milestone unit="section" n="5"/>
unde non iniucundum est rem inserere, ex qua constet
<milestone unit="section" n="6"/>
eum de amicis multa didicisse, nam cum ad quendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus
<note xml:id="n1.34.1">egregio Novak; rigido Frankfurter; recto Baehrens. </note>
<note xml:id="n1.34.2">iniussu eius P corr. (uniussu P 1), defended by Bitschofsky (meaning
<q>without his consent</q>
); in usu eius Peter2, following Petschenig. </note>
<pb n="p.36"/>
detentus et lavacris ad se redire nollet, atque hoc Hadrianus per frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit, cui ille:
<q>num et tibi uxor mea, quod et
<milestone unit="section" n="7"/>
mihi, scripsit?</q>
et hoc quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Compositis in Britannia rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus, quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbas inter populos creavit, apud quem
<milestone unit="section" n="2"/>
deberet locari, omnibus studiose certantibus, per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud
<milestone unit="section" n="3"/>
Nemausum opere mirabili exstruxit. post haec Hispanias petiit et Tarracone hiemavit, ubi sumptu
<milestone unit="section" n="4"/>
suo aedem Augusti restituit. omnibus Hispanis Tarraconem in conventum vocatis dilectumque
<pb n="p.38"/>
ioculariter, ut verba ipsa ponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceteris prudenter
<milestone unit="section" n="5"/>
et
<note target="n1.38.1"/>
caute consuluit, quo quidem tempore non sine gloria gravissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per viridiaria servo in se hospitis cum gladio furiosius inruente. quem retentum ille ministris adcurrentibus tradidit et, ubi furiosum esse constitit, medicis curandum dedit in nullo omnino commotus.
<milestone unit="section" n="6"/>
Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros separavit.
<milestone unit="section" n="7"/>
Germanis regem constituit, motus Maurorum compressit
<milestone unit="section" n="8"/>
et a senatu supplicationes emeruit. bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam
<note xml:id="n1.38.1">ei omitted by P, added by B 3. </note>
<pb n="p.40"/>
navigavit et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, multa in Athenienses contulit et pro
<milestone unit="section" n="2"/>
agonotheta resedit, et in Achaia quidem etiam illud observatum ferunt quod, cum in sacris multi cultros haberent, eum Hadriano nullus armatus ingressus
<milestone unit="section" n="3"/>
est. post in Siciliam navigavit, in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus
<milestone unit="section" n="4"/>
specie, ut dicitur, varium, inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit ac multum beneficiorum
<milestone unit="section" n="5"/>
provinciis Africanis adtribuit. nec quisquam fere principum tantum terrarum tam
<note target="n1.40.1"/>
celeriter peragravit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Denique cum post Africam Romam redisset, statim
<note xml:id="n1.40.1">tam Peter; tantum P, Petsehenig. where his arrival is commemorated on coins inscribed Adventui Aug(usti) Bithyniae (Cohen, ii 2, p. 109, Nos. 26 and 27) and Restitutori Bithyniae (id., p. 210 f., Nos. 1238-1246). He then travelled through Mysia, founding the town of Hadrianotherae (see c. xx. 13), to Ilion and thence southward to Ephesus. From here he sailed to Rhodes (see an inscription from Ephesus, Dittenberger, Sylloge 2, No. 388), northwest through the Aegean to Samothrace and Thrace (see an inscription from Callipolis of 123-124, C.I.G., 2013). Thence he visited the provinces of Moesia and Dacia (see Weber, p. 150 f.), and travelled southward through Macedonia and Thessaly to Athens, where he arrived probably in September, 124. </note>
<pb n="p.42"/>
ad orientem profectus per Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicavit, ut Iovis Olympii aedem et aram sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit.
<milestone unit="section" n="7"/>
deinde a Cappadocibus servitia castris profutura suscepit.
<milestone unit="section" n="8"/>
toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitato etiam Osdroe rege Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae
<milestone unit="section" n="9"/>
itidem capta fuerat, cumque ad eum quidam reges venissent, ita cum his egit ut eos paeniteret, qui venire noluerunt, causa speciatim Pharasmanis qui
<milestone unit="section" n="10"/>
eius invitationem superbe neglexerit. et circumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factis supplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p><milestone unit="section" n="1"/>
crederetur immittere. Antiochenses inter haec ita odio habuit ut Syriam a Phoenice separare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur.
<pb n="p.44"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod
<milestone unit="section" n="3"/>
vetabantur mutilare genitalia, sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocte ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimarium
<milestone unit="section" n="4"/>
sacrificanti adflavit. peragrata Arabia Pelusium venit et Pompeii tumulum magnificentius exstruxit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit,
<milestone unit="section" n="6"/>
quem muliebriter flevit, de quo varia fama est, aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani.
<milestone unit="section" n="7"/>
et Graeci quidem volente Hadriano eum consecraverunt, oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipse composuisse iactatur.
<pb n="p.46"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
Fuit enim poematum et litterarum nimium studiosis simus, arithmeticae geometriae picturae peritissimus,
<milestone unit="section" n="9"/>
iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat, in voluptatibus nimius; nam et de suis dilectis multa versibus composuit, amatoria carmina
<milestone unit="section" n="10"/>
scripsit.
<note target="n1.46.1"/>
idem armorum peritissimus et rei militaris
<milestone unit="section" n="11"/>
scientissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. idem severus comis, gravis lascivus, cunctator festinans,
<note target="n1.46.2"/>
tenax liberalis, simulator simplex,
<note target="n1.46.3"/>
saevus clemens, et semper in omnibus varius. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Amicos ditavit et quidem non petentes, cum
<milestone unit="section" n="2"/>
petentibus nihil negaret. idem tamen facile de amicis, quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut
<milestone unit="section" n="3"/>
Attianum et Nepotem et Septicium Clarum, nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem
<milestone unit="section" n="4"/>
perduxit, Polaenum et Marcellum ad mortem voluntariam
<milestone unit="section" n="5"/>
coegit, Heliodorum famosissimis litteris lacessivit,
<milestone unit="section" n="6"/>
Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus
<milestone unit="section" n="7"/>
est et proscribi, Ummidium Quadratum et Catilium
<note xml:id="n1.46.1">Probably merely a gloss.</note>
<note xml:id="n1.46.2">So Novak, deleting as a gloss for comis laetus, which follows seuerus in P, and adding festinans to offset cunctator; Peter divides: seuerus laetus, comis grauis, lasciuus cunctator.</note>
<note xml:id="n1.46.3">simplex, omitted in P, is supplied by Peter 2, following Reimarus ad Dio LXIX, 5, p. 652; uerus Peter 1, Novak. </note>
<pb n="p.48"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
Severum et Turbonem graviter insecutus est, Servianum sororis virum nonagesimum iam annum
<milestone unit="section" n="9"/>
agentem, ne sibi superviveret, mori coegit; libertos
<milestone unit="section" n="10"/>
denique et nonnullos milites insecutus est. et quamvis esset oratione et versu promptissimus et in omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semper ut doctior risit contempsit
<milestone unit="section" n="11"/>
obtrivit. cum his ipsis professoribus et philosophis libris vel carminibus invicem editis saepe certavit.
<milestone unit="section" n="12"/>
et Favorinus quidem, cum verbum eius quondam ab Hadriano reprehensum esset, atque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet Hadriano de verbo quod idonei auctores usurpassent, risum
<milestone unit="section" n="13"/>
iucundissimum movit. ait enim:
<q>Non recte suadetis, familiares, qui non patimini me illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones .</q>
</p></div></div></body></text></TEI>