<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Inter initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, ut absente adhuc patre recordatus
              Vergili<del>i</del> uersum:</p><l>impia quam caesis gens est epulata iuuencis edicere destinarit, ne boues immolarentur.
            cupiditatis quoque atque auaritiae uix suspicionem ullam aut priuatus umquam aut
            princeps aliquamdiu dedit, immo e diuerso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam
            liberalitatis experimenta. <milestone n="2" unit="section"/> omnis circa se largissime
            prosecutus nihil prius aut acrius monuit quam ne quid sordide facerent. relictas sibi
            hereditates ab iis, quibus liberi erant, non recepit. legatum etiam ex testamento Rusti
            Caepionis, qui cauerat ut quotannis ingredientibus curiam senatoribus certam summam
            uiritim praestaret heres suus, irritum fecit. reos, qui ante quinquennium proximum apud
            aerarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque
            condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exilium poena esset.
              <milestone n="3" unit="section"/> scribas quaestorios negotiantis ex consuetudine sed
            contra Clodiam legem uenia in praeteritum donauit. subsiciua, quae diuisis per ueteranos
            agris carptim superfuerunt, ueteribus possessoribus ut usu capta concessit. fiscales
            calumnias magna calumniantium poena repressit, ferebaturque uox eius: 'princeps qui
            delatores non castigat, irritat.' </l></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto
            celerius ad saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem. discipulum Paridis pantomimi
            impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro
            uidebatur, occidit; item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras,
            libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis. patrem familias, quod Thraecem
            murmilloni parem, munerario imparem dixerat, detractum spectaculis in harenam canibus
            obiecit cum hoc titulo: 'impie locutus parmularius.' <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit; ex quibus Ciuicam Cerealem
            in ipso Asiae proconsulatu, Saluidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in exilio, quasi
            molitores rerum nouarum, ceteros leuissima quemque de causa. Aelium Lamiam ob
            suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem
            laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium
            responderat: <foreign xml:lang="grc">μὴ καὶ σὺ γαμῆσαι θέλεις;</foreign>
            <milestone n="3" unit="section"/> Saluium Cocceianum, quod Othonis imperatoris patrui
            sui diem natalem celebrauerat; Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim
            uulgo ferebatur et quod depictum orbem terrae in membrana<del>s</del> contionesque regum
            ac ducum ex Tito Liuio circumferret quodque seruis nomina Magonis et Hannibalis
            indidisset; Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quod lanceas nouae formae appellari
            Luculleas passus esset; Iunium Rusticum, quod Paeti Thraseae et Heluidi Prisci laudes
            edidisset appellassetque eos sanctissimos uiros; cuius criminis occasione philosophos
            omnis urbe Italiaque summouit. <milestone n="4" unit="section"/> occidit et Heluidium
            filium, quasi scaenico exodio sub persona Paridis et Oenones diuortium suum cum uxore
            taxasset; Flauium Sabinum alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die
            destinatum perperam praeco non consulem ad populum, sed imperatorem pronuntiasset.
              <milestone n="5" unit="section"/></p><p>Verum aliquanto post ciuilis belli uictoriam saeuior, plerosque partis aduersae, dum
            etiam latentis conscios inuestigat<del>o</del>, nouo quaestionis genere distorsit
            immisso per obscaena igne; nonnullis et manus amputauit. satisque constat duos solos e
            notioribus uenia donatos, tribunum laticlauium et centurionem, qui se, quo facilius
            expertes culpae ostenderent, impudicos probauerant et ob id neque apud ducem neque apud
            milites ullius momenti esse potuisse.</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Erat autem non solum magnae, sed etiam callidae inopinataeque saeuitiae.
            a<del>u</del>ctorem summarum pridie quam cruci figeret in cubiculum uocauit, assidere in
            toro iuxta coegit, securum hilaremque dimisit, partibus etiam de cena dignatus est.
            Arrecinum Clementem consularem, unum e familiaribus et emissariis suis, capitis
            condemnaturus in eadem uel etiam maiore gratia habuit, quoad nouissime simul gestanti,
            conspecto delatore eius: 'uis,' inquit, 'hunc nequissimum seruum cras audiamus?'
              <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, numquam tristiorem sententiam sine
            praefatione clementiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum
            esset quam principii lenitas. quosdam maiestatis reos in curiam induxerat, et cum
            praedixisset experturum se illa die quam carus senatui esset, facile perfecerat ut etiam
            more maiorum puniendi condemnarentur; <milestone n="3" unit="section"/> deinde
            atrocitate poenae conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uerbis—neque enim
            ab re fuerit ipsa cognoscere—: 'permittite, patres conscripti, a pietate uestra
            impetrari, quod scio me difficulter impetraturum, ut damnatis liberum mortis arbitrium
            indulgeatis; nam et parcetis oculis uestris et intellegent me omnes senatui
            interfuisse.'</p></div></div></body></text></TEI>