<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam
            amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti,
            essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam
            quidem. deinde uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat alteroque
            anno <add><gap reason="omitted"/></add>, consalutauit Augustam; eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiauit
            intraque breue tempus inpatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Circa administrationem autem imperii aliquamdiu se uarium praestitit, mixtura quoque
            aequabili uitiorum atque uirtutum, donec uirtutes quoque in uitia deflexit: quantum
            coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu saeuus.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in
            circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex,
            equestre ac pedestre, commisit; at in amphitheatro nauale quoque. nam uenationes
            gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos, nec uirorum modo pugnas, sed et feminarum.
            praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa reuocauerat, ita semper interfuit, ut
            populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi eaque nouissima aulico
            apparatu induceret. <milestone n="2" unit="section"/> ac per omne gladiatorum
            spectaculum ante pedes ei stabat puerulus coccinatus paruo portentosoque capite, cum quo
            plurimum fabulabatur, nonnumquam serio. auditus est certe, dum ex eo quaerit, ecquid
            sciret, cur sibi uisum esset ordinatione proxima Aegypto praeficere Mettium Rufum.
            edidit naualis pugnas paene iustarum classium, effosso et circumstructo iuxta Tiberim
            lacu, atque inter maximos imbres perspectauit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Fecit et ludos saeculares, computata ratione temporum ad annum non quo Claudius
            proxime, sed quo olim Augustus ediderat; in iis circensium die, quo facilius centum
            missus peragerentur, singulos e septenis spatiis ad quina corripuit. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Instituit et quinquennale certamen Capitolino Ioui triplex, musicum equestre gymnicum,
            et aliquanto plurium quam nunc est coronatorum. certabant enim et prosa oratione Graece
            Latineque ac praeter citharoedos chorocitharistae quoque et psilocitharistae, in stadio
            uero cursu etiam uirgines. certamini praesedit crepidatus purpureaque amictus toga
            Graecanica, capite gestans coronam auream cum effigie Iouis ac Iunonis Mineruaeque,
            adsidentibus Diali sacerdote et collegio Flauialium pari habitu, nisi quod illorum
            coronis inerat et ipsius imago. celebrabat et in Albano quotannis Quinquatria Mineruae,
            cui collegium instituerat, ex quo sorte ducti magisterio fungerentur ederentque eximias
            uenationes et scaenicos ludos superque oratorum ac poetarum certamina. <milestone n="5" unit="section"/></p><p>Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit atque inter spectacula muneris
            largissimum epulum Septimontiali †sacrorum quidem senatui equitique panariis, plebei
            sportellis cum obsonio distributis initium uescendi primus fecit; dieque proximo omne
            genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas
            tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, in quis et Capitolium, quod
            rursus arserat; sed omnia sub titulo tantum suo ac sine ulla pristini auctoris memoria.
            nouam autem excitauit aedem in Capitolio Custodi Ioui et forum quod nunc Neruae uocatur,
            item Flauiae templum gentis et stadium et odium et naumachiam, e cuius postea lapide
            maximus circus deustis utrimque lateribus extructus est.</p></div></div></body></text></TEI>