<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.perseus-lat2"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Statura fuit procera, uultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, uerum acie
            hebetiore; praeterea pulcher ac decens, maxime in iuuenta, et quidem toto corpore
            exceptis pedibus, quorum digitos restrictiores habebat; postea caluitio quoque deformis
            et obesitate uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitudine longa remacruerant.
              <milestone n="2" unit="section"/> commendari se uerecundia oris adeo sentiebat, ut
            apud senatum sic quondam iactauerit: 'usque adhoc certe et animum meum probastis et
            uultum.' caluitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco
            uel iurgio obiectaretur; quamuis libello, quem de cura capillorum ad amicum edidit, haec
            etiam, simul illum seque consolans, inseruerit:</p><l>'<foreign xml:lang="grc">οὐχ ὁράᾳς, οἷοσ κἀγὼ καλόσ τε μέγασ τε;</foreign> eadem me
            tamen manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adulescentia senescentem.
            scias nec gratius quicquam decore nec breuius.'</l></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>laboris impatiens pedibus per urbem non temere ambulauit, in expeditione et agmine equo
            rarius, lectica assidue uectus est armorum nullo, sagittarum uel praecipuo studio
            tenebatur. centenas uarii generis feras saepe in Albano secessu conficientem spectauere
            plerique atque etiam ex industria ita quarundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi
            cornua efficeret. nonnumquam in pueri procul stantis praebentisque pro scopulo dispansam
            dexterae manus palmam sagittas tanta arte derexit, ut omnes per interualla digitorum
            innocue euaderent.</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam bibliothecas incendio absumptas
            impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexandream qui
            describerent emendarentque. numquam tamen aut historiae carminibusue noscendis operam
            ullam aut stilo uel necessario dedit. praeter commentarios et acta Tiberi Caesaris nihil
            lectitabat; epistulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio. sermonis tamen nec
            inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium: 'uellem,' inquit, 'tam formosus esse,
            quam Maecius sibi uidetur'; et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum
            perfusam niuem mulso dixit.</p></div></div></body></text></TEI>