Pridie quam periret, cum oblatos tubures seruari iussisset in crastinum, adiecit: 'si modo uti licuerit,' et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti die luna se in aquario cruentaret factumque aliquod existeret, de quo loquerentur homines per terrarum orbem. at circa mediam noctem ita est exterritus, ut e strato prosiliret. dehinc mane haruspicem ex Germania missum, qui consultus de fulgure mutationem rerum praedixerat, audiit condemnauitque. ac dum exulceratam in fronte uerrucam uehementius scalpit, profluente sanguine: 'utinam,' inquit, 'hactenus.' tunc horas requirenti pro quinta, quam metuebat, sexta ex industria nuntiata est. his uelut transacto iam periculo laetum festinantemque ad corporis curam Parthenius cubiculo praepositus conuertit, nuntians esse qui magnum nescio quid afferret, nec differendum. itaque summotis omnibus in cubiculum se recepit atque ibi occisus est. De insidiarum caedisque genere haec fere diuulgata sunt. cunctantibus conspiratis, quando et quo modo, id est lauantemne an cenantem adgrederentur, Stephanus, Domitillae procurator et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque obtulit. ac sinisteriore brachio uelut aegro lanis fasciisque per aliquot dies ad auertendam suspicionem obuoluto, sub ipsam horam dolonem interiecit; professusque conspirationis indicium et ob hoc admissus legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina. saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e gladiatorio ludo uulneribus septem contrucidarunt. puer, qui curae Larum cubiculi ex consuetudine assistens interfuit caedi, hoc amplius narrabat, iussum se a Domitiano ad primum statim uulnus pugionem puluino subditum porrigere ac ministros uocare, neque ad caput quidquam excepto capulo et praeterea clausa omnia repperisse; atque illum interim arrepto deductoque ad terram Stephano conluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo quanquam laniatis digitis oculos effodere conatur. Occisus est XIIII. Kal. Octb. anno aetatis quadragensimo quinto, imperii quinto decimo. cadauer eius populari sandapila per uispillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano suo Latina uia funerauit, sed reliquias templo Flauiae gentis clam intulit cineribusque Iuliae Titi filiae, quam et ipsam educarat, conmiscuit. Statura fuit procera, uultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, uerum acie hebetiore; praeterea pulcher ac decens, maxime in iuuenta, et quidem toto corpore exceptis pedibus, quorum digitos restrictiores habebat; postea caluitio quoque deformis et obesitate uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitudine longa remacruerant. commendari se uerecundia oris adeo sentiebat, ut apud senatum sic quondam iactauerit: 'usque adhoc certe et animum meum probastis et uultum.' caluitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco uel iurgio obiectaretur; quamuis libello, quem de cura capillorum ad amicum edidit, haec etiam, simul illum seque consolans, inseruerit: ' οὐχ ὁράᾳς, οἷοσ κἀγὼ καλόσ τε μέγασ τε; eadem me tamen manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adulescentia senescentem. scias nec gratius quicquam decore nec breuius.' laboris impatiens pedibus per urbem non temere ambulauit, in expeditione et agmine equo rarius, lectica assidue uectus est armorum nullo, sagittarum uel praecipuo studio tenebatur. centenas uarii generis feras saepe in Albano secessu conficientem spectauere plerique atque etiam ex industria ita quarundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi cornua efficeret. nonnumquam in pueri procul stantis praebentisque pro scopulo dispansam dexterae manus palmam sagittas tanta arte derexit, ut omnes per interualla digitorum innocue euaderent. Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexandream qui describerent emendarentque. numquam tamen aut historiae carminibusue noscendis operam ullam aut stilo uel necessario dedit. praeter commentarios et acta Tiberi Caesaris nihil lectitabat; epistulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio. sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium: 'uellem,' inquit, 'tam formosus esse, quam Maecius sibi uidetur'; et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum perfusam niuem mulso dixit.