<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.perseus-lat2"><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>denique Flauium Clementem patruelem suum contemptissimae inertiae, cuius filios etiam
            tum paruulos successores palam destinauerat abolitoque priore nomine alterum Vespasianum
            appellari, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius
            consulatu interemit. quo maxime facto maturauit sibi exitium. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt, ut exclamauerit: 'feriat
            iam, quem uolet.' tactum de caelo Capitolium templumque Flauiae gentis, item domus
            Palatina et cubiculum ipsius, atque etiam e basi statuae triumphalis titulus excussus ui
            procellae in monimentum proximum decidit. arbor, quae priuato adhuc Vespasiano euersa
            surrexerat, tunc rursus repente corruit. Praenestina Fortuna, toto imperii spatio annum
            nouum commendanti laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam
            reddidit nec sine sanguinis mentione. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Mineruam, quam superstitiose colebat, somniauit excedere sacrario negantemque ultra se
            tueri eum posse, quod exarmata esset a Ioue. nulla tamen re perinde commotus est quam
            responso casuque Ascletarionis mathematici. hunc delatum nec infitiantem iactasse se
            quae prouidisset ex arte, sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus; et affirmantem
            fore ut breui laceraretur a canibus, interfici quidem sine mora, sed ad coarguendam
            temeritatem artis sepeliri quoque accuratissime imperauit. quod cum fieret, euenit ut
            repentina tempestate deiecto funere semiustum cadauer discerperent canes, idque ei
            cenanti a mimo Latino, qui praeteriens forte animaduerterat, inter ceteras diei fabulas
            referretur.</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Pridie quam periret, cum oblatos tubures seruari iussisset in crastinum, adiecit: 'si
            modo uti licuerit,' et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti die luna se in
            aquario cruentaret factumque aliquod existeret, de quo loquerentur homines per terrarum
            orbem. at circa mediam noctem ita est exterritus, ut e strato prosiliret. dehinc mane
            haruspicem ex Germania missum, qui consultus de fulgure mutationem rerum praedixerat,
            audiit condemnauitque. <milestone n="2" unit="section"/> ac dum exulceratam in fronte
            uerrucam uehementius scalpit, profluente sanguine: 'utinam,' inquit, 'hactenus.' tunc
            horas requirenti pro quinta, quam metuebat, sexta ex industria nuntiata est. his uelut
            transacto iam periculo laetum festinantemque ad corporis curam Parthenius cubiculo
            praepositus conuertit, nuntians esse qui magnum nescio quid afferret, nec differendum.
            itaque summotis omnibus in cubiculum se recepit atque ibi occisus est.</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>De insidiarum caedisque genere haec fere diuulgata sunt. cunctantibus conspiratis,
            quando et quo modo, id est lauantemne an cenantem adgrederentur, Stephanus, Domitillae
            procurator et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque obtulit. ac
            sinisteriore brachio uelut aegro lanis fasciisque per aliquot dies ad auertendam
            suspicionem obuoluto, sub ipsam horam dolonem interiecit; professusque conspirationis
            indicium et ob hoc admissus legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina.
              <milestone n="2" unit="section"/> saucium ac repugnantem adorti Clodianus
            cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e
            gladiatorio ludo uulneribus septem contrucidarunt. puer, qui curae Larum cubiculi ex
            consuetudine assistens interfuit caedi, hoc amplius narrabat, iussum se a Domitiano ad
            primum statim uulnus pugionem puluino subditum porrigere ac ministros uocare, neque ad
            caput quidquam excepto capulo et praeterea clausa omnia repperisse; atque illum interim
            arrepto deductoque ad terram Stephano conluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo
            quanquam laniatis digitis oculos effodere conatur. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Occisus est XIIII. Kal. Octb. anno aetatis quadragensimo quinto, imperii quinto decimo.
            cadauer eius populari sandapila per uispillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano
            suo Latina uia funerauit, sed reliquias templo Flauiae gentis clam intulit cineribusque
            Iuliae Titi filiae, quam et ipsam educarat, conmiscuit.</p></div></div></body></text></TEI>