<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Domitianus natus est VIIII. Kal. Nouemb. patre consule designato inituroque mense
            insequenti honorem, regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo quam postea in templum
            gentis Flauiae conuertit. pubertatis ac primae adulescentiae tempus tanta inopia
            tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum uas in usu haberet. satisque
            constat Clodium Pollionem praetorium uirum, in quem est poema Neronis quod inscribitur
            'Luscio,' chirographum eius conseruasse et nonnumquam protulisse noctem sibi
            pollicentis; nec defuerunt qui affirmarent, corruptum Domitianum et a Nerua successore
            mox suo. <milestone n="2" unit="section"/> bello Vitelliano confugit in Capitolium cum
            patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente
            templo apud aedituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque
            sacrificulos uariae superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem
            comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant,
            deprehendi non potuerit. <milestone n="3" unit="section"/> post uictoriam demum
            progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit
            titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim
            dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet. ne
            exequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam
            etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina
            distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus
            paternis amicis incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret.</p><p>Ob haec correptus, quo magis et aetatis et condicionis admoneretur, habitabat cum patre
            una sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur ac triumphum
            utriusque Iudaicum equo albo comitatus est. quin et e sex consulatibus non nisi unum
            ordinarium gessit eumque cedente ac suffragante fratre. <milestone n="2" unit="section"/> simulauit et ipse mire modestiam in primisque poeticae studium, tam insuetum antea
            sibi quam postea spretum et abiectum, recitauitque etiam publice. nec tamen eo setius,
            cum Vologaesus Parthorum rex auxilia aduersus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani
            liberis depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimum mitteretur; et quia
            discussa res est, alios Orientis reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus
            sollicitare temptauit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Patre defuncto diu cunctatus an duplum donatiuum militi offerret, numquam iactare
            dubitauit relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam; neque
            cessauit ex eo insidias struere fratri clam palamque, quoad correptum graui ualitudine,
            prius quam plane efflaret animam, pro mortuo deseri iussit; defunctumque nullo
            praeterquam consecrationis honore dignatus, saepe etiam carpsit obliquis orationibus et
            edictis.</p></div></div></body></text></TEI>