<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo021.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia
            a superioribus concessa principibus aliter <add>rata</add> non haberent, quam si eadem
            isdem et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti
            passus est. in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe
            dimitteret; quin et admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quam praestare
            posset, non oportere ait quemquam a sermone principis tristem discedere; atque etiam
            recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem
            illam meritoque laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.' <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito
            gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit;
            et plane ita fecit. nam neque negauit quicquam petentibus et ut quae uellent peterent
            ultro adhortatus est. quin et studium armaturae Thraecum prae se ferens saepe cum populo
            et uoce et gestu ut fautor cauillatus est, uerum maiestate salua nec minus aequitate. ne
            quid popularitatis praetermitteret, nonnumquam in thermis suis admissa plebe lauit.
              <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in
            Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non
            temere alias. in iis tot aduersis ac talibus non modo principis sollicitudinem sed et
            parentis affectum unicum praestitit, nunc consolando per edicta, nunc opitulando
            quatenus suppeteret facultas. <milestone n="4" unit="section"/> curatores restituendae
            Campaniae e consularium numero sorte duxit; bona oppressorum in Vesuuio, quorum heredes
            non extabant, restitutioni afflictarum ciuitatium attribuit. urbis incendio nihil
            publice nisi perisse testatus, cuncta praetoriorum suorum ornamenta operibus ac templis
            destinauit praeposuitque compluris ex equestri ordine, quo quaeque maturius
            peragerentur. medendae ualitudini leniendisque morbis nullam diuinam humanamque opem non
            adhibuit inquisito omni sacrificiorum remediorumque genere. <milestone n="5" unit="section"/></p><p>Inter aduersa temporum et delatores amendatoresque erant ex licentia ueteri. hos
            assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac nouissime traductos per amphitheatri
            harenam partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi. utque
            etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re
            pluribus legibus agi quaeriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.</p></div></div></body></text></TEI>