<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo021.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Praeter saeuitiam suspecta in eo etiam luxuria erat, quod ad mediam noctem comisationes
            cum profusissimo quoque familiarium extenderet; nec minus libido propter exoletorum et
            spadonum greges propterque insignem reginae Berenices amorem, cui etiam nuptias
            pollicitus ferebatur; suspecta rapacitas, quod constabat in cognitionibus patris
            nundinari praemiarique solitum; denique propalam alium Neronem et opinabantur et
            praedicabant. at illi ea fama pro bono cessit conuersaque est in maximas laudes neque
            uitio ullo reperto et contra uirtutibus summis. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Conuiuia instituit iucunda magis quam profusa. amicos elegit, quibus etiam post eum
            principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque sunt usi. Berenicen
            statim ab urbe dimisit inuitus inuitam. quosdam e gratissimis delicatorum quanquam tam
            artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, non modo fouere prolixius, sed spectare
            omnino in publico coetu supersedit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Nulli ciuium quicquam ademit; abstinuit alieno, ut si quis umquam; ac ne concessas
            quidem ac solitas conlationes recepit. et tamen nemine ante se munificentia minor,
            amphitheatro dedicato thermisque iuxta cele<del>b</del>riter extructis munus edidit
            apparatissimum largissimumque; dedit et nauale proelium in ueteri naumachia, ibidem et
            gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.</p></div></div></body></text></TEI>