<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo021.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>neque ex eo destitit participem atque etiam tutorem imperii agere.</p><p>Triumphauit cum patre censuramque gessit una, eidem collega et in tribunicia potestate
            et in septem consulatibus fuit; receptaque ad se prope omnium officiorum cura, cum
            patris nomine et epistulas ipse dictaret et edicta conscriberet orationesque in senatu
            recitaret etiam quaestoris uice, praefecturam quoque praetori suscepit numquam ad id
            tempus nisi ab eq. R. administratam, egitque aliquanto inciuilius et uiolentius,
            siquidem suspectissimum quemque sibi summissis qui per theatra et castra quasi consensu
            ad poenam deposcerent, haud cunctanter oppressit. <milestone n="2" unit="section"/> in
            his Aulum Caecinam consularem uocatum ad cenam ac uixdum triclinio egressum confodi
            iussit, sane urgente discrimine, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites
            contionis deprehendisset. quibus rebus sicut in posterum securitati satis cauit, ita ad
            praesens plurimum contraxit inuidiae, ut non temere quis tam aduerso rumore magisque
            inuitis omnibus transierit ad principatum.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Praeter saeuitiam suspecta in eo etiam luxuria erat, quod ad mediam noctem comisationes
            cum profusissimo quoque familiarium extenderet; nec minus libido propter exoletorum et
            spadonum greges propterque insignem reginae Berenices amorem, cui etiam nuptias
            pollicitus ferebatur; suspecta rapacitas, quod constabat in cognitionibus patris
            nundinari praemiarique solitum; denique propalam alium Neronem et opinabantur et
            praedicabant. at illi ea fama pro bono cessit conuersaque est in maximas laudes neque
            uitio ullo reperto et contra uirtutibus summis. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Conuiuia instituit iucunda magis quam profusa. amicos elegit, quibus etiam post eum
            principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque sunt usi. Berenicen
            statim ab urbe dimisit inuitus inuitam. quosdam e gratissimis delicatorum quanquam tam
            artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, non modo fouere prolixius, sed spectare
            omnino in publico coetu supersedit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Nulli ciuium quicquam ademit; abstinuit alieno, ut si quis umquam; ac ne concessas
            quidem ac solitas conlationes recepit. et tamen nemine ante se munificentia minor,
            amphitheatro dedicato thermisque iuxta cele<del>b</del>riter extructis munus edidit
            apparatissimum largissimumque; dedit et nauale proelium in ueteri naumachia, ibidem et
            gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia
            a superioribus concessa principibus aliter <add>rata</add> non haberent, quam si eadem
            isdem et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti
            passus est. in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe
            dimitteret; quin et admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quam praestare
            posset, non oportere ait quemquam a sermone principis tristem discedere; atque etiam
            recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem
            illam meritoque laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.' <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito
            gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit;
            et plane ita fecit. nam neque negauit quicquam petentibus et ut quae uellent peterent
            ultro adhortatus est. quin et studium armaturae Thraecum prae se ferens saepe cum populo
            et uoce et gestu ut fautor cauillatus est, uerum maiestate salua nec minus aequitate. ne
            quid popularitatis praetermitteret, nonnumquam in thermis suis admissa plebe lauit.
              <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in
            Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non
            temere alias. in iis tot aduersis ac talibus non modo principis sollicitudinem sed et
            parentis affectum unicum praestitit, nunc consolando per edicta, nunc opitulando
            quatenus suppeteret facultas. <milestone n="4" unit="section"/> curatores restituendae
            Campaniae e consularium numero sorte duxit; bona oppressorum in Vesuuio, quorum heredes
            non extabant, restitutioni afflictarum ciuitatium attribuit. urbis incendio nihil
            publice nisi perisse testatus, cuncta praetoriorum suorum ornamenta operibus ac templis
            destinauit praeposuitque compluris ex equestri ordine, quo quaeque maturius
            peragerentur. medendae ualitudini leniendisque morbis nullam diuinam humanamque opem non
            adhibuit inquisito omni sacrificiorum remediorumque genere. <milestone n="5" unit="section"/></p><p>Inter aduersa temporum et delatores amendatoresque erant ex licentia ueteri. hos
            assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac nouissime traductos per amphitheatri
            harenam partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi. utque
            etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re
            pluribus legibus agi quaeriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem
            praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi
            causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans. duos patricii
            generis conuictos in adfectatione imperii nihil amplius quam ut desisterent monuit,
            docens principatum fato dari, si quid praeterea desiderarent promittens se tributurum.
              <milestone n="2" unit="section"/> et confestim quidem ad alterius matrem quae procul
            aberat, cursores suos misit, qui anxiae saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non
            solum familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex
            industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit. dicitur
            etiam cognita utriusque genitura imminere ambobus periculum adfirmasse, uerum quandoque
            et ab alio, sicut euenit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex professo sollicitantem exercitus,
            meditantem fugam, neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere
            sustinuit, sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseuerauit,
            nonnumquam secreto precibus et lacrimis orans, ut tandem mutuo erga se animo uellet
            esse.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>inter haec morte praeuentus est maiore hominum damno quam suo.</p><p>Spectaculis absolutis, in quorum fine populo coram ubertim fleuerat, Sabinos petit
            aliquanto tristior, quod sacrificanti hostia aufugerat quodque tempestate serena
            tonuerat. deinde ad primam statim mansionem febrim nanctus, cum inde lectica
            transferretur, suspexisse dicitur dimotis pallulis caelum, multumque conquestus eripi
            sibi uitam immerenti; neque enim extare ullum suum factum paenitendum excepto dum taxat
            uno. <milestone n="2" unit="section"/> id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque
            cuiquam facile succurrat. quidam opinantur consuetudinem recordatum, quam cum fratris
            uxore habuerit; sed nullam habuisse persancte Domitia iurabat, haud negatura, si qua
            omnino fuisset, immo etiam gloriatura, quod illi promptissimum erat in omnibus
            probris.</p></div></div></body></text></TEI>