<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo021.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis humani—tantum illi ad promerendam
            omnium uoluntatem uel ingenii uel artis uel fortunae superfuit, et, quod difficillimum
            est, in imperio, quando priuatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum
            uituperatione publica caruit—natus est III. Kal. Ian. insigni anno Gaiana nece, prope
            Septizonium sordidis aedibus, cubiculo uero perparuo et obscuro, nam manet adhuc et
            ostenditur;</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>educatus in aula cum Britannico simul ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros
            institutus. quo quidem tempore aiunt metoposcopum a Narcisso Claudi liberto adhibitum,
            ut Britannicum inspiceret, constantissime affirmasse illum quidem nullo modo, ceterum
            Titum, qui tunc prope astabat, utique imperaturum. erant autem adeo familiares, ut de
            potione, qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta cubans gustasse credatur
            grauique morbo adflictatus diu. quorum omnium mox memor statuam ei auream in Palatio
            posuit et alteram ex ebore equestrem, quae circensi pompa hodieque praefertur, dedicauit
            prosecutusque est.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>in puero statim corporis animique dotes explenduerunt, magisque ac magis deinceps per
            aetatis gradus: forma egregia et cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae,
            praecipuum robur, quanquam neque procera statura et uentre paulo proiectiore;
              memoria<del>e</del> singularis, docilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes.
              <milestone n="2" unit="section"/> armorum et equitandi peritissimus, Latine Graeceque
            uel in orando uel in fingendis poematibus promptus et facilis ad extemporalitatem usque;
            sed ne musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret iucunde scienterque. e
            pluribus comperi, notis quoque excipere uelocissime solitum, cum amanuensibus suis per
            ludum iocumque certantem, imitarique chirographa quaecumque uidisset, ac saepe profiteri
            maximum falsarium esse potuisse.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Tribunus militum et in Germania et in Britannia meruit summa<del>e</del> industriae nec
            minore modestiae<del>t</del> fama, sicut apparet statuarum et imaginum eius multitudine
            ac titulis per utramque prouinciam. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Post stipendia foro operam dedit honestam magis quam assiduam, eodemque tempore
            Arrecinam Tertullam, patre eq. R. sed praefecto quondam praetorianarum cohortium, duxit
            uxorem et in defunctae locum Marciam Furnillam splendidi generis; cum qua sublata filia
            diuortium fecit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Ex quaesturae deinde honore legioni praepositus Tarichaeas et Gamalam urbes Iudaeae
            ualidissimas in potestatem redegit, equo quadam acie sub feminibus amisso alteroque
            inscenso, cuius rector circa se dimicans occubuerat.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Galba mox tenente rem p. missus ad gratulandum, quaqua iret conuertit homines, quasi
            adoptionis gratia arcesseretur. sed ubi turbari rursus cuncta sensit, redit ex itinere,
            aditoque Paphiae Veneris oraculo, dum de nauigatione consulit, etiam de imperii spe
            confirmatus est. <milestone n="2" unit="section"/> cuius breui compos et ad perdomandam
            Iudaeam relictus, nouissima Hierosolymorum oppugnatione duodecim propugnatores totidem
            sagittarum confecit ictibus, cepitque ea natali filiae suae tanto militum gaudio ac
            fauore, ut in gratulatione imperatorem eum consalutauerint et subinde decedentem
            prouincia detinuerint, suppliciter nec non et minaciter efflagitantes, aut remaneret aut
            secum omnis pariter abduceret. <milestone n="3" unit="section"/> unde nata suspicio est,
            quasi desciscere a patre Orientisque sibi regnum uindicare temptasset; quam suspicionem
            auxit, postquam Alexandriam petens in consecrando apud Memphim boue Apide diadema
            gestauit, de more quidem rituque priscae religionis; sed non deerant qui sequius
            interpretarentur. quare festinans in Italiam, cum Regium, dein Puteolos oneraria naue
            appulisset, Romam inde contendit expeditissimus inopinantique patri, uelut arguens
            rumorum de se temeritatem: 'ueni,' inquit, 'pater, ueni.'</p></div></div></body></text></TEI>