Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis humani—tantum illi ad promerendam omnium uoluntatem uel ingenii uel artis uel fortunae superfuit, et, quod difficillimum est, in imperio, quando priuatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum uituperatione publica caruit—natus est III. Kal. Ian. insigni anno Gaiana nece, prope Septizonium sordidis aedibus, cubiculo uero perparuo et obscuro, nam manet adhuc et ostenditur; educatus in aula cum Britannico simul ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros institutus. quo quidem tempore aiunt metoposcopum a Narcisso Claudi liberto adhibitum, ut Britannicum inspiceret, constantissime affirmasse illum quidem nullo modo, ceterum Titum, qui tunc prope astabat, utique imperaturum. erant autem adeo familiares, ut de potione, qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta cubans gustasse credatur grauique morbo adflictatus diu. quorum omnium mox memor statuam ei auream in Palatio posuit et alteram ex ebore equestrem, quae circensi pompa hodieque praefertur, dedicauit prosecutusque est. in puero statim corporis animique dotes explenduerunt, magisque ac magis deinceps per aetatis gradus: forma egregia et cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae, praecipuum robur, quanquam neque procera statura et uentre paulo proiectiore; memoria e singularis, docilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes. armorum et equitandi peritissimus, Latine Graeceque uel in orando uel in fingendis poematibus promptus et facilis ad extemporalitatem usque; sed ne musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret iucunde scienterque. e pluribus comperi, notis quoque excipere uelocissime solitum, cum amanuensibus suis per ludum iocumque certantem, imitarique chirographa quaecumque uidisset, ac saepe profiteri maximum falsarium esse potuisse. Tribunus militum et in Germania et in Britannia meruit summa e industriae nec minore modestiae t fama, sicut apparet statuarum et imaginum eius multitudine ac titulis per utramque prouinciam. Post stipendia foro operam dedit honestam magis quam assiduam, eodemque tempore Arrecinam Tertullam, patre eq. R. sed praefecto quondam praetorianarum cohortium, duxit uxorem et in defunctae locum Marciam Furnillam splendidi generis; cum qua sublata filia diuortium fecit. Ex quaesturae deinde honore legioni praepositus Tarichaeas et Gamalam urbes Iudaeae ualidissimas in potestatem redegit, equo quadam acie sub feminibus amisso alteroque inscenso, cuius rector circa se dimicans occubuerat. Galba mox tenente rem p. missus ad gratulandum, quaqua iret conuertit homines, quasi adoptionis gratia arcesseretur. sed ubi turbari rursus cuncta sensit, redit ex itinere, aditoque Paphiae Veneris oraculo, dum de nauigatione consulit, etiam de imperii spe confirmatus est. cuius breui compos et ad perdomandam Iudaeam relictus, nouissima Hierosolymorum oppugnatione duodecim propugnatores totidem sagittarum confecit ictibus, cepitque ea natali filiae suae tanto militum gaudio ac fauore, ut in gratulatione imperatorem eum consalutauerint et subinde decedentem prouincia detinuerint, suppliciter nec non et minaciter efflagitantes, aut remaneret aut secum omnis pariter abduceret. unde nata suspicio est, quasi desciscere a patre Orientisque sibi regnum uindicare temptasset; quam suspicionem auxit, postquam Alexandriam petens in consecrando apud Memphim boue Apide diadema gestauit, de more quidem rituque priscae religionis; sed non deerant qui sequius interpretarentur. quare festinans in Italiam, cum Regium, dein Puteolos oneraria naue appulisset, Romam inde contendit expeditissimus inopinantique patri, uelut arguens rumorum de se temeritatem: 'ueni,' inquit, 'pater, ueni.'