<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>nec tamen quicquam ante temptauit, promptissimis atque etiam instantibus suis, quam
            sollicitatus quorundam et ignotorum et absentium fortuito fauore. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Moesiaci exercitus bina e tribus legionibus milia missa auxilio Othoni, postquam
            ingressis iter nuntiatum est uictum eum ac uim uitae suae attulisse, nihilo setius
            Aquileiam usque perseuerauerunt, quasi rumori minus crederent. ibi per occasionem ac
            licentiam omni rapinarum genere grassati, cum timerent ne sibi reuersis reddenda ratio
            ac subeunda poena esset, consilium inierunt eligendi creandique imperatoris; neque enim
            deteriores esse aut Hispaniensi exercitu qui Galbam, aut praetoriano qui Othonem, aut
            Germaniciano qui Vitellium fecissent. <milestone n="3" unit="section"/> propositis
            itaque nominibus legatorum consularium, quot ubique tunc erant, cum ceteros alium alia
            de causa improbarent et quidam e legione tertia, quae sub exitu Neronis translata ex
            Syria in Moesiam fuerat, Vespasianum laudibus ferrent, assensere cuncti nomenque eius
            uexillis omnibus sine mora inscripserunt. et tunc quidem compressa res est reuocatis ad
            officium numeris parumper. ceterum diuulgato facto Tiberius Alexander praefectus Aegypti
            primus in uerba Vespasiani legiones adegit Kal. Iul., qui principatus dies in posterum
            obseruatus est; Iudaicus deinde exercitus V. Idus Iul. apud ipsum iurauit. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Plurimum coeptis contulerunt iactatum exemplar epistulae uerae siue falsae defuncti
            Othonis ad Vespasianum extrema obtestatione ultionem mandantis et ut rei p. subueniret
            optantis, simul rumor dissipatus destinasse uictorem Vitellium permutare hiberna
            legionum et Germanicas transferre in Orientem ad securiorem mollioremque militiam,
            praeterea ex praesidibus prouinciarum Licinius Mucianus et e regibus Vologaesus Parthus;
            ille deposita simultate, quam in id tempus ex aemulatione non obscure gerebat, Syriacum
            promisit exercitum, hic quadraginta milia sagittariorum.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Suscepto igitur ciuili bello ac ducibus copiisque in Italiam praemissis interim
            Alexandriam transiit, ut claustra Aegypti optineret. hic cum de firmitate imperii
            capturus auspicium aedem Serapidis summotis omnibus solus intrasset ac propitiato multum
            deo tandem se conuertisset, uerbenas coronasque et panificia, ut illic assolet,
            Basilides libertus obtulisse ei uisus est; quem neque admissum a quoquam et iam pridem
            propter neruorum ualitudinem uix ingredi longeque abesse constabat. ac statim aduenere
            litterae fusas apud Cremonam Vitelli copias, ipsum in urbe interemptum nuntiantes.
              <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Auctoritas et quasi maiestas quaedam ut scilicet inopinato et adhuc nouo principi
            deerat; haec quoque accessit. e plebe quidam luminibus orbatus, item alius debili crure
            sedentem pro tribunali pariter adierunt orantes opem ualitudini demonstratam a Serapide
            per quietem: restituturum oculos, si inspuisset; confirmaturum crus, si dignaretur calce
            contingere. <milestone n="3" unit="section"/> cum uix fides esset ullo modo rem
            successuram ideoque ne experiri quidem auderet, extremo hortantibus amicis palam pro
            contione utrumque temptauit, nec euentus defuit. per idem tempus Tegeae in
              Arc<del>h</del>adia instinctu uaticinantium effossa sunt sacrato loco uasa operis
            antiqui atque in iis assimilis Vespasiano imago.</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Talis tantaque cum fama in urbem reuersus acto de Iudaeis triumpho consulatus octo
            ueteri addidit; suscepit et censuram ac per totum inperii tempus nihil habuit antiquius
            quam prope afflictam nutantemque rem p. stabilire primo, deinde et ornare. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Milites pars uictoriae fiducia, pars ignominiae dolore ad omnem licentiam audaciamque
            processerant; sed et prouinciae ciuitatesque liberae, nec non et regna quaedam
            tumultuosius inter se agebant. quare Vitellianorum quidem et exauctorauit plurimos et
            coercuit, participibus autem uictoriae adeo nihil extra ordinem indulsit, ut etiam
            legitima praemia sero persoluerit. <milestone n="3" unit="section"/> ac ne quam
            occasionem corrigendi disciplinam praetermitteret, adulescentulum fragrantem unguento,
            cum sibi pro impetrata praefectura gratias ageret, nutu aspernatus, uoce etiam
            grauissima increpuit: 'maluissem alium oboluisses,' litterasque reuocauit. classiarios
            uero, qui ab Ostia et Puteolis Romam pedibus per uices commeant, petentes constitui
            aliquid sibi calciarii nomine, quasi parum esset sine responso abegisse, iussit posthac
            excalciatos cursitare; et ex eo ita cursitant. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum libertate adempta, item Trachiam Ciliciam et
            Commagenen dicionis regiae usque ad id tempus, in prouinciarum formam redegit.
            Cappadociae propter adsiduos barbarorum incursus legiones addidit consularemque rectorem
            imposuit pro eq. R. <milestone n="5" unit="section"/></p><p>Deformis urbs ueteribus incendiis ac ruinis erat; uacuas areas occupare et aedificare,
            si possessores cessarent, cuicumque permisit. ipse restitutionem Capitolii adgressus
            ruderibus purgandis manus primus admouit ac suo collo quaedam extulit; aerearumque
            tabularum tria milia, quae simul conflagrauerant, restituenda suscepit undique
            inuestigatis exemplaribus: instrumentum imperii pulcherrimum ac uetustissimum, quo
            continebantur paene ab exordio urbis senatus consulta, plebi<del>s</del> scita de
            societate et foedere ac priuilegio cuicumque concessis.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>fecit et noua opera templum Pacis foro proximum Diuique Claudi in Caelio monte coeptum
            quidem ab Agrippina, sed a Nerone prope funditus destructum; item amphitheatrum urbe
            media, ut destinasse compererat Augustum. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Amplissimos ordines et exhaustos caede uaria et contaminatos ueteri neglegentia
            purgauit suppleuitque recenso senatu et equite, summotis indignissimis et honestissimo
            quoque Italicorum ac prouincialium allecto. atque uti notum esset, utrumque ordinem non
            tam libertate inter se quam dignitate differre, de iurgio quodam senatoris equitisque R.
            ita pronuntiauit, non oportere maledici senatoribus, remaledici ciuile fasque esse.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Litium series ubique maiorem in modum excreuerant, manentibus antiquis intercapedine
            iuris dictionis, accedentibus nouis ex condicione tumultuque temporum; sorte elegit per
            quos rapta bello restituerentur quique iudicia centumuiralia, quibus peragendis uix
            suffectura litigatorum uidebatur aetas, extra ordinem diiudicarent redigerentque ad
            breuissimum numerum.</p></div></div></body></text></TEI>