<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Libido atque luxuria coercente nullo inualuerat; auctor senatui fuit decernendi, ut
            quae se alieno seruo iunxisset, ancilla haberetur; neue filiorum familiarum
            faeneratoribus exigendi crediti ius umquam esset, hoc est ne post patrum quidem
            mortem.</p><p>Ceteris in rebus statim ab initio principatus usque</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ad exitum ciuilis et clemens, mediocritatem pristinam neque dissimulauit umquam ac
            frequenter etiam prae se tulit. quin et conantis quosdam originem Flauii generis ad
            conditores Reatinos comitemque Herculis, cuius monimentum extat Salaria uia, referre
            irrisit ultro. adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetiuit, ut triumphi die
            fatigatus tarditate et taedio pompae non reticuerit, merito se plecti, qui triumphum,
            quasi aut debitum maioribus suis aut speratum umquam sibi, tam inepte senex concupisset.
            ac ne tribuniciam quidem potestatem <add><gap reason="omitted"/></add> patris patriae appellationem nisi sero recepit. nam consuetudinem scrutandi
            salutantes manente adhuc bello ciuili omiserat.</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Amicorum libertatem, causidicorum figuras ac philosophorum contumaciam lenissime tulit.
            Licinium Mucianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reuerentem,
            numquam nisi clam et hactenus retaxare sustinuit, ut apud communem aliquem amicum
            querens adderet clausulam: 'ego tamen uir sum.' Saluium Liberalem in defensione diuitis
            rei ausum dicere: 'quid ad Caesarem, si Hipparchus sestertium milies habet?' et ipse
            laudauit. Demetrium Cynicum in itinere obuium sibi post damnationem ac neque assurgere
            neque salutare se dignantem, oblatrantem etiam nescio quid, satis habuit canem
            appellare.</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Offensarum inimicitiarumque minime memor executorue Vitelli<del>i</del> hostis sui
            filiam splendidissime maritauit, dotauit etiam et instruxit. trepidum eum interdicta
            aula sub Nerone quaerentemque, quidnam ageret aut quo abiret, quidam ex officio
            admissionis simul expellens abire Morbouiam iusserat. in hunc postea deprecantem non
            ultra uerba excanduit, et quidem totidem fere atque eadem. nam ut suspicione aliqua uel
            metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tantum afuit, ut monentibus amicis cauendum
            esse Mettium Pompusianum, quod uolgo crederetur genesim habere imperatoriam, insuper
            consulem fecerit, spondens quandoque beneficii memorem futurum.</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Non temere quis punitus insons reperi<del>r</del>etur nisi absente eo et ignaro aut
            certe inuito atque decepto. Heluidio Prisco, qui et reuersum se ex Syria solus priuato
            nomine Vespasianum salutauerat et in praetura omnibus edictis sine honore ac mentione
            ulla transmiserat, non ante succensuit quam altercationibus insolentissimis paene in
            ordinem redactus. hunc quoque, quamuis relegatum primo, deinde et interfici iussum,
            magni aestimauit seruare quoquo modo, missis qui percussores reuocarent; et seruasset,
            nisi iam perisse falso renuntiatum esset. ceterum neque caede cuiusquam umquam <add><gap reason="omitted"/></add> iustis suppliciis inlacrimauit etiam et ingemuit.</p></div></div></body></text></TEI>