Vxorem habuit Petroniam consularis uiri filiam et ex ea filium Petronianum captum altero oculo. hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris exisset, manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset. duxit mox Galeriam Fundanam praetorio patre ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed marem titubantia oris prope mutum et elinguem. A Galba in inferiorem Germaniam contra opinionem missus est. adiutum putant T. Vini suffragio, tunc potentissimi et cui iam pridem per communem factionis Venetae fauorem conciliatus esset; nisi quod Galba prae se tulit nullos minus metuendos quam qui de solo uictu cogitarent, ac posse prouincialibus copiis profundam gulam eius expleri, ut cuiuis euidens sit contemptu magis quam gratia electum. satis constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis, quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis domum in reliquam partem anni ablocaret utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas. creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis remisisset. Aduenientem male animatus erga principem exercitus pronusque ad res nouas libens ac supinis manibus excepit uelut dono deum oblatum, ter consulis filium, aetate integra, facili ac prodigo animo. quam ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque militum obuios exosculans perque stabula ac deuersoria mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut mane singulos iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet. castra uero ingressus nihil cuiquam poscenti negauit atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit. quare uixdum mense transacto, neque diei neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos uicos, strictum Diui Iuli i gladium tenens detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam. nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et quasi omine aduerso anxiis omnibus: 'bono,' inquit, 'animo estote! nobis adluxit,' nullo sermone alio apud milites usus. consentiente deinde etiam superioris prouinciae exercitu, qui prior a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germanici delatum ab uniuersis cupide recepit, Augusti distulit, Caesaris in perpetuum recusauit. ac subinde caede Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, partitus est copias, quas aduersus Othonem praemitteret quasque ipse perduceret. praemisso agmine laetum euenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila aduolauit lustratisque signis ingressos uiam sensim antecessit. at contra ipso mouente statuae equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam religiosissime circumdederat, in profluentem excidit; mox Viennae pro tribunali iura reddenti gallinaceus supra umerum ac deinde in capite astitit. quibus ostentis par respondit exitus; nam confirmatum per legatos suos imperium per se retinere non potuit. De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit nihilque cunctatus, quicquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit edicto iussas tribunis tradere arma. centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni datos inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate gessisset. namque itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus. utque campos, in quibus pugnatum est, adit, abhorrentis quosdam cadauerum tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime olere occisum hostem et melius ciuem. nec eo setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum meri propalam hausit passimque diuisit. pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum. in Appennini quidem iugis etiam peruigilium egit.