<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit nihilque
            cunctatus, quicquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit
            edicto iussas tribunis tradere arma. centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni
            datos inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et
            supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem
            ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate
            gessisset. <milestone n="2" unit="section"/> namque itinere incohato per medias
            ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et
            uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla
            familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non
            contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant,
            uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus.
              <milestone n="3" unit="section"/> utque campos, in quibus pugnatum est, adit,
            abhorrentis quosdam cadauerum tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime olere
            occisum hostem et melius ciuem. nec eo setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum
            meri propalam hausit passimque diuisit. pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae
            Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in
            Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum. in Appennini quidem iugis etiam
            peruigilium egit.</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque
            uexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Magis deinde ac magis omni diuino humanoque iure neglecto Alliensi die pontificatum
            maximum cepit, comitia in decem annos ordinauit seque perpetuum consulem. et ne cui
            dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita
            publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum
            placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana
            cantica primus exultans etiam plausit.</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>talibus principiis magnam imperii partem non nisi consilio et arbitrio uilissimi
            cuiusque histrionum et aurigarum administrauit et maxime Asiatici liberti. hunc
            adulescentulum mutua libidine constupratum, mox taedio profugum cum Puteolis poscam
            uendentem reprehendisset, coiecit in compedes statimque soluit et rursus in deliciis
            habuit; iterum deinde ob nimiam contumaciam et furacitatem grauatus circumforano
            lanistae uendidit dilatumque ad finem muneris repente subripuit et prouincia demum
            accepta manumisit ac primo imperii die aureis donauit anulis super cenam, cum mane
            rogantibus pro eo cunctis detestatus esset seuerissime talem equestris ordinis
            maculam.</p></div></div></body></text></TEI>