De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit nihilque cunctatus, quicquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit edicto iussas tribunis tradere arma. centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni datos inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate gessisset. namque itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus. utque campos, in quibus pugnatum est, adit, abhorrentis quosdam cadauerum tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime olere occisum hostem et melius ciuem. nec eo setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum meri propalam hausit passimque diuisit. pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum. in Appennini quidem iugis etiam peruigilium egit. urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque uexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis. Magis deinde ac magis omni diuino humanoque iure neglecto Alliensi die pontificatum maximum cepit, comitia in decem annos ordinauit seque perpetuum consulem. et ne cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit. talibus principiis magnam imperii partem non nisi consilio et arbitrio uilissimi cuiusque histrionum et aurigarum administrauit et maxime Asiatici liberti. hunc adulescentulum mutua libidine constupratum, mox taedio profugum cum Puteolis poscam uendentem reprehendisset, coiecit in compedes statimque soluit et rursus in deliciis habuit; iterum deinde ob nimiam contumaciam et furacitatem grauatus circumforano lanistae uendidit dilatumque ad finem muneris repente subripuit et prouincia demum accepta manumisit ac primo imperii die aureis donauit anulis super cenam, cum mane rogantibus pro eo cunctis detestatus esset seuerissime talem equestris ordinis maculam.