<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Vitelliorum originem alii aliam et quidem diuersissimam tradunt, partim ueterem et
            nobilem, partim uero nouam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego per adulatores
            obtrectatoresque imperatoris Vitelli euenisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiae
            condicione uariatum esset. <milestone n="2" unit="section"/> extat Q. †Elogi ad Quintum
            Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum
            rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse;
            horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam atque inter patricios adlectam;
              <milestone n="3" unit="section"/> indicia stirpis mansisse diu uiam Vitelliam ab
            Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia aduersus
            Aequiculos tutandam olim depoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in
            Apuliam misso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriae eorumque progeniem longo post
            interuallo repetisse urbem atque ordinem senatorium.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec minus alii
            eundem et sutorem ueteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius
            compendium nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia,
            equitem R. genuerit. sed quod discrepat, sit in medio. <milestone n="2" unit="section"/>
            ceterum P. Vitellius domo Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis parentibus
            atque auis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae
            dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul(um), Q(uintum),
            P(ublium), L(ucium). Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre
            inierat, praelautus alioqui famosusque cenarum magnificentia. Quintus caruit ordine, cum
            auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique placuisset. <milestone n="3" unit="section"/> P(ublius), Germanici comes, Cn. Pisonem inimicum et interfectorem
            eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus
            et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis
            paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia
            morbo periit. <milestone n="4" unit="section"/> L(ucius) ex consulatu Syriae
            praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed
            etiam ad ueneranda legionum signa pellexit. mox cum Claudio principe duos insuper
            ordinarios consulatus censuramque gessit. curam quoque imperi sustinuit absente eo
            expeditione Britannica; uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis,
            cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam,
            arterias et fauces pro remedio fouebat. <milestone n="5" unit="section"/> idem miri in
            adulando ingenii primus C. Caesarem adorare ut deum instituit, cum reuersus ex Syria non
            aliter adire ausus esset quam capite uelato circumuertensque se, deinde procumbens.
            Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, proximo munere a
            Messalina petit ut sibi pedes praeberet excalciandos; detractumque socculum dextrum
            inter togam tunicasque gestauit assidue, nonnumquam osculabundus. Narcissi quoque et
            Pallantis imagines aureas inter Lares coluit. huius et illa uox est: 'saepe facias,' cum
            saeculares ludos edenti Claudio gratularetur.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex
            Sestilia probatissima nec ignobili femina editos consules uidit, et quidem eodem ambos
            totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset. defunctum senatus publico
            funere honorauit, item statua pro rostris cum hac inscriptione: <quote>pietatis
              immobilis erga principem</quote>. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>A. Vitellius L. filius imperator natus est VIII. Kal. Oct., uel ut quidam VII. Id.
            Sept., Druso Caesare Norbano Flacco cons. genituram eius praedictam a mathematicis ita
            parentes exhorruerunt, ut pater magno opere semper contenderit, ne qua ei prouincia uiuo
            se committeretur, mater et missum ad legiones et appellatum imperatorem pro afflicto
            statim lamentata sit. pueritiam primamque adulescentiam Capreis egit inter Tiberiana
            scorta, et ipse perpetuo spint<del>he</del>riae cognomine notatus existimatusque
            corporis gratia initium et causa incrementorum patri fuisse;</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit,
            Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni
            acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini
            Neroneo cupientem inter citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis
            promittere audentem ideoque egressum theatro reuocauerat, quasi perseuerantis populi
            legatione suscepta, exorandumque praebuerat.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Trium itaque principum indulgentia non solum honoribus uerum et sacerdotiis amplissimis
            auctus, proconsulatum Africae post haec curamque operum publicorum administrauit et
            uoluntate dispari et existimatione. in prouincia singularem innocentiam praestitit
            biennio continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset; at in urbano officio
            dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur proque auro
            et argento stagnum et aurichalcum supposuisse.</p></div></div></body></text></TEI>