Vitelliorum originem alii aliam et quidem diuersissimam tradunt, partim ueterem et nobilem, partim uero nouam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego per adulatores obtrectatoresque imperatoris Vitelli euenisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiae condicione uariatum esset. extat Q. †Elogi ad Quintum Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse; horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam atque inter patricios adlectam; indicia stirpis mansisse diu uiam Vitelliam ab Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia aduersus Aequiculos tutandam olim depoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in Apuliam misso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriae eorumque progeniem longo post interuallo repetisse urbem atque ordinem senatorium. contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec minus alii eundem et sutorem ueteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius compendium nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia, equitem R. genuerit. sed quod discrepat, sit in medio. ceterum P. Vitellius domo Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis parentibus atque auis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul(um), Q(uintum), P(ublium), L(ucium). Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre inierat, praelautus alioqui famosusque cenarum magnificentia. Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique placuisset. P(ublius), Germanici comes, Cn. Pisonem inimicum et interfectorem eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit. L(ucius) ex consulatu Syriae praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed etiam ad ueneranda legionum signa pellexit. mox cum Claudio principe duos insuper ordinarios consulatus censuramque gessit. curam quoque imperi sustinuit absente eo expeditione Britannica; uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fouebat. idem miri in adulando ingenii primus C. Caesarem adorare ut deum instituit, cum reuersus ex Syria non aliter adire ausus esset quam capite uelato circumuertensque se, deinde procumbens. Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, proximo munere a Messalina petit ut sibi pedes praeberet excalciandos; detractumque socculum dextrum inter togam tunicasque gestauit assidue, nonnumquam osculabundus. Narcissi quoque et Pallantis imagines aureas inter Lares coluit. huius et illa uox est: 'saepe facias,' cum saeculares ludos edenti Claudio gratularetur. decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex Sestilia probatissima nec ignobili femina editos consules uidit, et quidem eodem ambos totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset. defunctum senatus publico funere honorauit, item statua pro rostris cum hac inscriptione: pietatis immobilis erga principem . A. Vitellius L. filius imperator natus est VIII. Kal. Oct., uel ut quidam VII. Id. Sept., Druso Caesare Norbano Flacco cons. genituram eius praedictam a mathematicis ita parentes exhorruerunt, ut pater magno opere semper contenderit, ne qua ei prouincia uiuo se committeretur, mater et missum ad legiones et appellatum imperatorem pro afflicto statim lamentata sit. pueritiam primamque adulescentiam Capreis egit inter Tiberiana scorta, et ipse perpetuo spint he riae cognomine notatus existimatusque corporis gratia initium et causa incrementorum patri fuisse; sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit, Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini Neroneo cupientem inter citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis promittere audentem ideoque egressum theatro reuocauerat, quasi perseuerantis populi legatione suscepta, exorandumque praebuerat. Trium itaque principum indulgentia non solum honoribus uerum et sacerdotiis amplissimis auctus, proconsulatum Africae post haec curamque operum publicorum administrauit et uoluntate dispari et existimatione. in prouincia singularem innocentiam praestitit biennio continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset; at in urbano officio dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur proque auro et argento stagnum et aurichalcum supposuisse.