<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et
            fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue
            impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum
            posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium. nec ulli pugnae affuit
            substititque Brixelli. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad
            Castoris, quod loco nomen est, uicit; nouissimo maximoque apud Betriacum fraude
            superatus est, cum spe conloquii facta, quasi ad condicionem pacis militibus eductis, ex
            inprouiso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset. <milestone n="3" unit="section"/> ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur,
            magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere
            perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum; quippe residuis
            integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casus detinuerat, et superuenientibus
            aliis e Dalmatia Pannoniaque et Moesia, ne uictis quidem adeo afflictis ut non in
            ultionem ignominiae quiduis discriminis ultro et uel solae subirent.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Interfuit huic bello pater meus Suetonius Laetus, tertiae decimae legionis tribunus
            angusticlauius. is mox referre crebro solebat Othonem etiam priuatum usque adeo
            detestatum ciuilia arma, ut memorante quodam inter epulas de Cassi Brutique exitu
            cohorruerit; nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret sine bello rem transigi
            posse; tunc ad despiciendam uitam exemplo manipularis militis concitatum, qui cum cladem
            exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret ac nunc mendaci nunc timoris, quasi
            fugisset, ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit. hoc uiso proclamasse
            eum aiebat, non amplius se in periculum talis tamque bene meritos coniecturum.
              <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro
            facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos
            codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio
            destinarat, commendans reliquias suas et memoriam. quicquid deinde epistularum erat, ne
            cui periculo aut noxae apud uictorem forent, concremauit. diuisit et pecunias domesticis
            ex copia praesenti.</p></div></div></body></text></TEI>