simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium. nec ulli pugnae affuit substititque Brixelli. Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad Castoris, quod loco nomen est, uicit; nouissimo maximoque apud Betriacum fraude superatus est, cum spe conloquii facta, quasi ad condicionem pacis militibus eductis, ex inprouiso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset. ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur, magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum; quippe residuis integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casus detinuerat, et superuenientibus aliis e Dalmatia Pannoniaque et Moesia, ne uictis quidem adeo afflictis ut non in ultionem ignominiae quiduis discriminis ultro et uel solae subirent. Interfuit huic bello pater meus Suetonius Laetus, tertiae decimae legionis tribunus angusticlauius. is mox referre crebro solebat Othonem etiam priuatum usque adeo detestatum ciuilia arma, ut memorante quodam inter epulas de Cassi Brutique exitu cohorruerit; nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret sine bello rem transigi posse; tunc ad despiciendam uitam exemplo manipularis militis concitatum, qui cum cladem exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret ac nunc mendaci nunc timoris, quasi fugisset, ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit. hoc uiso proclamasse eum aiebat, non amplius se in periculum talis tamque bene meritos coniecturum. Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et memoriam. quicquid deinde epistularum erat, ne cui periculo aut noxae apud uictorem forent, concremauit. diuisit et pecunias domesticis ex copia praesenti.