<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam
            adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur inuidia,
            quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero. medium quoque tempus
            religio et Seleucus exemit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in foro sub aede Saturni ad miliarium
            aureum opperirentur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo exceptus, etiam
            sacrificanti interfuit audiuitque praedicta haruspicis. deinde liberto adesse
            architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit
            proripuitque se postica parte Palati ad constitutum. alii febrem simulasse aiunt eamque
            excusationem proximis mandasse, si quaereretur. <milestone n="3" unit="section"/> tunc
            abditus propere muliebri sella in castra contendit ac deficientibus lecticaris cum
            descendisset cursumque cepisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora succollatus
            et a praesente comitatu imperator consalu tatus inter faustas adclamationes strictosque
            gladios ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si conscius et particeps foret
            adhaerente. ibi missis qui Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos
            pollicitationibus militum animos nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se
            habiturum, quod sibi illi reliquissent.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Dein uergente iam die ingressus senatum positaque breui oratione quasi raptus de
            publico et suscipere imperium ui coactus gesturusque communi omnium arbitrio, Palatium
            petit. ac super ceteras gratulantium adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus
            Nero nullum indicium recusantis dedit, immo, ut quidam tradiderunt, etiam diplomatibus
            primisque epistulis suis ad quosdam prouinciarum praesides Neronis cognomen adiecit.
            certe et imagines statuasque eius reponi passus est et procuratores atque libertos ad
            eadem officia reuocauit, nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quingenties
            sestertium ad peragendam Auream domum. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Dicitur ea nocte per quietem pauefactus gemitus maximos edidisse repertusque a
            concursantibus humi ante lectum iacens per omnia piaculorum genera Manes Galbae, a quo
            deturbari expellique se uiderat, propitiare temptasse; postridie quoque in augurando
            tempestate orta grauiter prolapsum identidem obmurmurasse:</p><l><foreign xml:lang="grc">τί γάρ μοι καὶ μακροῖσ αὐλοῖς;</foreign></l></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sub idem uero tempus Germaniciani exercitus in Vitelli uerba iurarant. quod ut
            comperit, auctor senatui fuit mittendae legationis, quae doceret electum iam principem,
            quietem concordiamque suaderet; et tamen per internuntios ac litteras consortem imperii
            generumque se Vitellio optulit. uerum haud dubio bello iamque ducibus et copiis, quas
            Vitellius praemiserat, appropinquantibus animum fidemque erga se praetorianorum paene
            internecione amplissimi ordinis expertus est. <milestone n="2" unit="section"/>
            <del>et</del> placuerat per classiarios arma transferri remittique nauibus; ea cum in
            castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum excitauerunt; ac
            repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes,
            repulsisque tribunorum qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant
            cruenti, ubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usque nec nisi
            uiso destiterunt. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere incohauit, nulla ne religionum
            quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus infaustum habetur,
            et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea
            aduersissimis auspiciis. nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio
            contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad
            uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et
            fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue
            impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum
            posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium. nec ulli pugnae affuit
            substititque Brixelli. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad
            Castoris, quod loco nomen est, uicit; nouissimo maximoque apud Betriacum fraude
            superatus est, cum spe conloquii facta, quasi ad condicionem pacis militibus eductis, ex
            inprouiso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset. <milestone n="3" unit="section"/> ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur,
            magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere
            perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum; quippe residuis
            integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casus detinuerat, et superuenientibus
            aliis e Dalmatia Pannoniaque et Moesia, ne uictis quidem adeo afflictis ut non in
            ultionem ignominiae quiduis discriminis ultro et uel solae subirent.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Interfuit huic bello pater meus Suetonius Laetus, tertiae decimae legionis tribunus
            angusticlauius. is mox referre crebro solebat Othonem etiam priuatum usque adeo
            detestatum ciuilia arma, ut memorante quodam inter epulas de Cassi Brutique exitu
            cohorruerit; nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret sine bello rem transigi
            posse; tunc ad despiciendam uitam exemplo manipularis militis concitatum, qui cum cladem
            exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret ac nunc mendaci nunc timoris, quasi
            fugisset, ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit. hoc uiso proclamasse
            eum aiebat, non amplius se in periculum talis tamque bene meritos coniecturum.
              <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro
            facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos
            codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio
            destinarat, commendans reliquias suas et memoriam. quicquid deinde epistularum erat, ne
            cui periculo aut noxae apud uictorem forent, concremauit. diuisit et pecunias domesticis
            ex copia praesenti.</p></div></div></body></text></TEI>