<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat. sed postquam
            Pisone praelato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam
            magnitudine aeris alieni. neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse,
            nihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribus caderet. <milestone n="2" unit="section"/> ante paucos dies seruo Caesaris pro impetrata dispensatione decies
            sestertium expresserat; hoc subsidium tanti coepti fuit. ac primo quinque speculatoribus
            commissa res est, deinde decem aliis, quos singuli binos produxerant; omnibus dena
            sestertia repraesentata et quinquagena promissa. per hos sollicitati reliqui, nec adeo
            multi, haud dubia fiducia in ipso negotio pluris adfuturos.</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam
            adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur inuidia,
            quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero. medium quoque tempus
            religio et Seleucus exemit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in foro sub aede Saturni ad miliarium
            aureum opperirentur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo exceptus, etiam
            sacrificanti interfuit audiuitque praedicta haruspicis. deinde liberto adesse
            architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit
            proripuitque se postica parte Palati ad constitutum. alii febrem simulasse aiunt eamque
            excusationem proximis mandasse, si quaereretur. <milestone n="3" unit="section"/> tunc
            abditus propere muliebri sella in castra contendit ac deficientibus lecticaris cum
            descendisset cursumque cepisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora succollatus
            et a praesente comitatu imperator consalu tatus inter faustas adclamationes strictosque
            gladios ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si conscius et particeps foret
            adhaerente. ibi missis qui Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos
            pollicitationibus militum animos nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se
            habiturum, quod sibi illi reliquissent.</p></div></div></body></text></TEI>