sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat. sed postquam Pisone praelato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam magnitudine aeris alieni. neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse, nihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribus caderet. ante paucos dies seruo Caesaris pro impetrata dispensatione decies sestertium expresserat; hoc subsidium tanti coepti fuit. ac primo quinque speculatoribus commissa res est, deinde decem aliis, quos singuli binos produxerant; omnibus dena sestertia repraesentata et quinquagena promissa. per hos sollicitati reliqui, nec adeo multi, haud dubia fiducia in ipso negotio pluris adfuturos. tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur inuidia, quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero. medium quoque tempus religio et Seleucus exemit. Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in foro sub aede Saturni ad miliarium aureum opperirentur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo exceptus, etiam sacrificanti interfuit audiuitque praedicta haruspicis. deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum. alii febrem simulasse aiunt eamque excusationem proximis mandasse, si quaereretur. tunc abditus propere muliebri sella in castra contendit ac deficientibus lecticaris cum descendisset cursumque cepisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora succollatus et a praesente comitatu imperator consalu tatus inter faustas adclamationes strictosque gladios ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si conscius et particeps foret adhaerente. ibi missis qui Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos pollicitationibus militum animos nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se habiturum, quod sibi illi reliquissent.